sorte Domini simus computati, decet nos caste uiuere non solum 
a malo iuxta dictum apostoli set a mali specie abstinentes, eo 
profecto quod ad mulierum sexus accessus frequens reprehensibiles 
exibet clericos. 
4	Femina uas Sathane, fetens rosa et dulce uenenum dicitur, quia 
per eius speciem sapiens arguitur et uir electus tanquam a facie 
diaboli retinetur.   4' Jnde est quod a talibus de meo consilio caueatis, 
ne possitis earum deceptionibus laqueari. 
5	Vires fornicatorum defectum accipiunt, set eorum uoluntas et 
desiderium augmentatur.   5' Jnde est quod unumquemque conuenit 
meditari quid de ipso fiat in die nouissimo ut abstineat a 
peccato. 
6	Ocia condecet tollere qui uult luxuriam remouere.   6' Quare 
te modis omnibus exortamur, ut sic circa tuum officium instare 
debeas et sollicite laborare, ne illecebrosa Venus suis sagittis mortiferis 
te inuadat, quoniam licet fornicationis labilis sit uoluptas, 
pena tamen non est momentanea set eterna.
  |  
  |