Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 101


bene patitur sive bene recipit eo modo quo
debet. Non usurpans autem aliena, non operatur turpia.
Si ergo melius est benefacere, quam non malefacere, vel
quam bene pati: melius est bene expendere, quam aliena
non surripere vel quam propria custodire. Tertio
hoc idem patet: quia circa illud magis consistit virtus,
circa quod consurgit maior laus. Maior autem laus
consurgit in bene expendendo, et aliis benefaciendo,
quam in custodiendo propria, vel in non usurpando aliena.
Liberalitas ergo principalius consistit in debite expendendo,
et benefaciendo aliis. Quarto hoc idem
patet: quia virtus principalius est circa difficilius. Difficilius
autem est aliis dona tribuere, quam proprios
redditus custodire, vel quam aliena non surripere.
Nam custodire propria secundum se non est difficile:
quia unusquisque naturaliter inclinatur ut se diligat, et
ut sua bona custodiat. Dare autem propria bona, secundum
se difficultatem habet: quia propria bona sunt aliquid
ad nos pertinens, et naturaliter afficimur ad illa.
Immo avari adeo afficiuntur ad ista exteriora bona,
ut pecuniam, quam habent, reputent aliquid incorporatum
sibi. Videtur enim eis, quando accipitur pecunia
ab eis, quod accipiatur aliquid de proprio corpore.
Quia igitur bona propria sunt nobis quasi coniuncta,
aliena vero sunt disiuncta: non est adeo difficile non
usurpare aliena, ad quae non ita afficimur, quia non sunt
nobis coniuncta: sicut est difficile dare propria, ad quae
magis afficimur, quia nobis quodammodo coniunguntur.
Quare circa debite expendere, et circa aliis bona
tribuere, principalius consistet liberalitas, tanquam circa
magis difficile. Quinto hoc idem patet: quia cum
liberales maxime amentur, circa illud maxime consistit
liberalitas, quod quis agendo maxime amatur. Non
autem maxime amatur aliquis, si aliena bona non
surripiat, vel si proprios redditus custodiat. Sed maxime

Torna all'inizio