Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 56


aut ut medicina alteri sociata vadat ad locum, ad quem sola ire non posset, aut ut prohibeatur corruptio medicinae a virtute digestiva et calore innato nostrorum corporum, antequam compleat suam operationem: miscuerunt diversa diversimode, ponentes de quibusdam multum, de quibus<dam> parum et de quibusdam mediocriter. Et <habeas> causas, quas determinavit [92va] Avicenna in primo libro Canonis, Stephanon in Antidotario Pantegni, sed melius Andromachus in libro De theriaca et Aunaim, sicut in his distinctionibus apparet. Andromachi causae, quare de aliqua medicina simplici in composito quantitas multa: aut quoniam virtus medicinae est debilis, aut quoniam membrum, quod medicatur ea, laesum longinquum a viis, per quas transit medicina, aut quoniam iuvamentum eius appropriatum illi aegritudini et membro laeso,aut quoniam multorum iuvamentorum,aut quoniam est cum medicinis destruentibus virtutem eius, aut quia pauca recipiuntur ibi sibi similia in virtute. Causae, quare ponatur quantitas parva: aut quoniam medicina est fortis virtutis et vehementis operationis, aut propter parvitatem iuvamentorum eius, aut quoniam membrum, quod indiget ea, est propinquum, aut quoniam iuvamentum eius invenitur in multis aliis, aut quoniam iuvamentum eius non est appropriatum illi aegritudini <et> membro laeso, aut quoniam aggregatur cum eo, quod est de iuvamento, aliquid nocumenti, aut quoniam iuvamenta eius sunt multa.
CAPITULUM V. GENERA SCHOLARUM
Scholae duo sunt genera, una divitum et altera pauperum, de qua dicam prius quaedam communia utrique et quaedam propria. [92vb] Communia sunt ista: quicumque practicari disponit de novo, socium debet eligere competentem, qui manum posuerit in operatione, qui diu studuerit vel et bene profecerit sub <magistro> famoso et in loco famoso so, quia illic etiam diversa occurrere consueverunt et magis miranda et ignota. Oportet enim hominem instrui ab instructo, quare eleganter dictum est:

Torna all'inizio