quoddam pati). Sed quia sensus non movetur a sensibili secundum conditionem
moventis, cum forma sensibilis non recipiatur in sensu secundum esse materiale
prout est in sensibili, sed secundum esse spirituale, quod est proprium sensui
(unde non habet contrarietatem ad sensum, sed est perfectio eius, nisi secundum
quod excedit proportionem sensus); ideo non proprie dicitur pati, nisi
secundum quod excellentia sensibilium corrumpit sensum, aut debilitat.
Relinquitur ergo quod passio proprie dicatur secundum vires appetitivas sensitivas:
quia hae vires et materiales sunt, et moventur a rebus secundum proprietatem
rei: quia non est appetitus intentionis, sed ipsius rei; et secundum hoc habet
res convenientiam ad animam, vel contrarietatem: et ideo dicit Philosophus,
quod passio est quam sequitur delectatio vel tristitia: et Remigius
dicit, quod passio est motus animae per susceptionem boni vel mali. Sed quia
accidit delectatio secundum coniunctionem convenientis et connaturalis; ideo
adhuc magis proprie dicuntur passiones illae affectiones sensitivae ad quas
sequitur tristitia, vel etiam quae sunt cum vehementia sive delectationis sive tristitiae,
ut dicit Philosophus 5 Metaphysic.; quia sic trahitur anima extra
modum suum naturalem. Et sic loquimur hic de passionibus.
Sed in viribus intellectivae partis, quamvis non sit proprie passio, quia immateriales
sunt; tamen ibi est aliquid de ratione passionis: quia in apprehensione
intellectus creati est receptio; et secundum hoc dicitur in 3 de Anima
quod intelligere est pati quoddam. In appetitu autem intellectivo adhuc est plus
de ratione passionis: quia voluntas movetur a re secundum quod est bona vel
mala, quae sunt conditiones rei; intellectus autem movetur secundum apprehensionem
veri vel falsi; quae non sunt rei per se, sed secundum quod sunt in
anima: quia bonum et malum sunt in rebus; verum et falsum sunt in anima, ut
dicitur in 6 Metaph.; unde magis recipit anima a re secundum affectum,
et vehementius movetur, quam secundum intellectum; sicut dicit Dionysius,
2 cap. de div. Nom., quod Hierotheus patiendo didicit divina, idest ex affectu
circa divina in intellectum devenit. Et quia movetur affectus a re secundum proprietatem
rei quam res habet in se ipsa, ideo per hunc modum contingit quod
res habeat contrarietatem vel convenientiam ad animam; sed secundum quod
apprehenditur ab intellectu, omnis res habet convenientiam, inquantum
apprehenditur ut verum: et ideo in operatione apprehensivae semper est delectatio;
in operatione autem affectivae est delectatio et tristitia: et sic etiam tristitia
magis adhuc proprie dicitur passio, sicut in affectu sensibili dictum est, et
similiter accipitur hic passio.
De passione autem animae secundum quod ab igne infernali patitur, dicendum
est in quarto libro: sic enim anima per se patitur.
|
|