Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc potest esse duplex error. Unus fuit gentilium,
qui credebant daemones, quorum virtute magi operabantur, deos esse; et
ita per modum creationis posse novos effectus producere: et iste est secundus
modus quem ponit in littera Magister. Alius est Avicennae, qui ponit quod materia
corporalis multo fortius obedit conceptioni substantiae separatae, quam
qualitatibus contrariis agentibus in natura: quia agentia naturalia sunt tantum
disponentia ad formam quae est ex influentia substantiae separatae. Unde ad
conceptionem substantiae separatae, etiam praeter ordinem motus caeli, sequitur
aliquis effectus in inferioribus. Et ponit exemplum de anima humana, ad
cuius conceptionem totum corpus movetur vel in libidinem ad imaginationem
mulieris amatae, vel ad cadendum ex imaginatione et timore casus; et hic est
primus modus qui tangitur in littera, quod materia corporalis deserviat daemonibus
ad nutum.
Huic autem positioni contradicitur et a philosophis et a theologis. A philosophis
quidem: quia dicunt quod motus caeli est instrumentum intelligentiae
moventis; unde non nisi eo mediante potest provenire effectus in inferioribus ab
intelligentia. A theologis etiam contra dicitur; quia formae corporales non sunt
ex influentia daemonum, sed ex influentia Dei, qui eas in potentia materiae
posuit, et educere in actum potest sine adminiculo alicuius inferioris agentis,
secundum quod in actum educuntur secundum cursum naturae ex determinatis
agentibus naturalibus. Unde huius positionis est falsum fundamentum.
Et ideo dicendum, quod daemones virtute propria nullam formam in materiam
influere possunt, nec accidentalem nec substantialem; nec reducere eam in
actum, nisi adminiculo proprii agentis naturalis: sicut enim artifex non propria
virtute, sed virtute ignis appositi calefacit; ita daemones ad determinata passiva
possunt coniungere activa, ut sequatur effectus ex causis quidem naturalibus,
sed praeter consuetum cursum naturae, propter multitudinem et vehementiam
virtutis activae rerum aggregatarum, et propter habilitatem passivorum: et
ideo effectus qui non sunt in potestate alicuius virtutis activae naturalis, producere
non possunt, ut suscitare mortuum, vel aliquid huiusmodi, secundum veritatem;
sed in praestigiis tantum, ut infra dicetur.
|
|