Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XII

Pag. 132


Nabach dicta. super torrentem Armon sita. Ista Arabia est terra ultra Jordanem.
et erat filiorum Amon. licet Amon fuerit de Moab. Item fuit de regno
Seon. regis Esebon. et includebat regnum Og. regis Basan. et montem
Galaad. et conjungitur prime Arabie a parte australi. Tercia Arabia est. cujus
metropolis est mons Regalis. qui nunc Crach dicitur. olim tamen dicebatur
Petra deserti. Situm [est] illud castrum Crach supra Mare Mortuum usque
ad Cadesbarne. et usque ad Asyon Gabor et Aquas contradictionis versus
Mare Rubrum. per latissimas solitudines usque ad flumen Eufratem. Hec
est Arabia magna in qua est Lamech. civitas sepulchri detestabilis Mahometi.
et in ista Arabia est mons Synay et monasterium Beate Katherine.
et penitentiam fecit in deserto istius Arabie populus Israel XL annis.
Deinde. appropinquans civitatem Damasci ad X miliaria. perveni ad
unum fluvium clarum et pulcherrimum. habens regionem uberrimam
et super ripas fluminis arbores floridas et amenas. sicut paradisus Dei.
et habet unum pontem lapideum. super quo stant custodes recipientes
magnum teloneum a transientibus. videlicet mercatoribus. camelis
oneratis et mulis ac peregrinis et omnibus mercantiis: et audivi. quod
ibi colligunt Saraceni infinitam pecuniam annuatim. cum omnes
euntes versus Egiptum. Palestinam et Terram Sanctam
et omnes euntes versus Lamech et Indiam
per illum pontem transeant et postea
per plures vias dividantur.

Torna all'inizio