Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 327


Rogatio est, cum populus consulitur de uno pluribusve hominibus,
quod non ad omnes pertineat et de una pluribusve
rebus, de quibus non omnibus sanciatur. Nam quod in omnes
homines resve populus scivit, lex appellatur.
Romulus et Remus a virtute, hoc est robore, appellati sunt.
Romam Romulus de suo nomine appellavit, sed ideo Romam,
non Romulam, ut ampliore vocabuli significatu prosperiora
patriae suae ominaretur.

Torna all'inizio