6. Praeterea, invidia est unum capitale vitiorum, ut supra dictum est, dist. 42,
art. 3, et non est gravius inter ea. Sed alia peccata capitalia non ponuntur species
peccati in Spiritum Sanctum. Ergo nec invidentia fraternae gratiae debet
peccatum in Spiritum Sanctum dici.
7. Praeterea, oppositorum generum diversae sunt species. Sed peccatum in
Spiritum Sanctum, quod est ex certa malitia, ex opposito dividitur contra peccatum
in Patrem vel Filium, quod est ex infirmitate vel ex ignorantia. Cum igitur
quodlibet peccatum praedictorum, ut desperatio, praesumptio, et huiusmodi,
possit ex infirmitate vel ex ignorantia accidere: videtur quod non convenienter
assignetur species peccati in Spiritum Sanctum.
8. Praeterea, aliquis non peccat ex electione, prout peccatum in Spiritum
Sanctum ex electione dicitur, nisi removeantur omnia quae a peccato retrahere
possunt: quolibet enim retrahente manente, peccatum non eligitur. Sed omnia
retrahentia a peccato non tolluntur nisi per omnia sex enumerata. Ergo nullum
istorum sex per se sumptum est species peccati in Spiritum Sanctum; sed simul
accepta per modum partium integralium faciunt unum peccatum in Spiritum
Sanctum.
IN CONTRARIUM est quod in littera determinatur per auctoritates sanctorum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. praec. art., peccatum in
Spiritum Sanctum, proprie loquendo, secundum quod est determinatum genus
peccati, consistit in actu voluntatis abiicientis id per quod aliquis a peccato
retrahitur. Contingit autem hoc dupliciter. Retrahitur enim aliquis a peccato et
operatur bonum propter se, et aliquis propter aliud. Propter aliud autem dupliciter:
vel ad vitanda supplicia, vel ad consequenda praemia: et neutrum virtuosi
est, qui bonum propter se operatur, et malum propter se fugit: et haec duo
tolluntur per «praesumptionem», quae privat timorem suppliciorum; et per
«desperationem», quae tollit spem praemiorum. Propter se autem aliquis operatur
bonum vel fugit malum, quando movetur principaliter ex aliquo quod in
ipso actu virtutis vel peccati est. Hoc autem est dupliciter. Aliquid enim potest
considerari in actu virtutis vel vitii ut est quoddam humanum bonum, et aliquid
ut est quoddam divinum. Si ergo consideretur actus peccati ex parte eius quod
est humanum in actu; sic duo possunt ibi esse, scilicet delectatio indebita, et
deformitas actus; et ex utroque aliquis a peccato retrahitur: et secundum hoc
sunt duae species peccati in Spiritum Sanctum, scilicet «obstinatio» et «impoenitentia»;
quia per obstinationem aliquis firmiter adhaeret delectationi, ac si
non esset incompetens; per impoenitentiam autem non vitat deformitatem quae
est in actu, quae erat ratio poenitendi. Divinum autem in actu virtutis, quod
etiam a peccato retrahit, est duplex: unum scilicet veritas fidei quasi dirigens,
|
|