Quaestiuncula II
1. Ulterius. A quibusdam ponuntur partes temperantiae «sobrietas» et «castitas»;
et potest haberi ex 3 Ethic.; et videtur quod insufficienter. Quia
sobrietas est circa delectationes gustus, castitas autem circa delectationes tactus.
Cum igitur etiam alii sensus habeant suas delectationes, videtur etiam quod
circa eas debeant assignari aliquae virtutes.
2. Praeterea, contingit peccare non solum in delectationibus sensuum exteriorum,
sed etiam in delectationibus sensuum interiorum, et etiam intellectus, sicut
patet de curiositate. Similiter etiam in delectationibus et concupiscentia exteriorum
rerum, ut honoris, pecuniae, et huiusmodi, quae secundum se videntur
eligibilia, contingit esse peccatum per superabundantiam, ut dicitur in 7 Ethic.
Sed virtus et vitium sunt circa idem. Ergo et circa illas delectationes
debet aliqua virtus poni.
3. Praeterea, virtus est circa difficile et bonum. Sed magis sunt difficilia ad
quae non omnes tenentur, sicut virginitas, et abstinentia etiam ciborum necessariorum,
quam sobrietas et castitas. Ergo magis debent poni partes virtutis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. Quidam philosophus graecus ponit septem partes
temperantiae, scilicet «austeritatem, continentiam, humilitatem, simplicitatem,
ornatum, bonam ordinationem, per se sufficientiam»; et videtur quod male.
Austeritas enim, ut ipse dicit, est habitus secundum quem aliqui neque afferunt
aliis delectationes collocutionum, neque ab aliis recipiunt. Hoc autem videtur
esse vitiosum, et contrarium amicitiae, quae maxime collocutionibus amicorum
gaudet. Ergo austeritas non debet poni pars virtutis.
2. Praeterea, humilitas superbiae opponitur. Sed superbiam Philosophus ponit
inter vitia quae opponuntur fortitudini, ut patet in 3 Ethic. Ergo
humilitas non est adiuncta temperantiae, sed fortitudini.
3. Praeterea, ipse dicit, quod humilitas est habitus non superabundans in sumptibus
et praeparationibus. Sed quicumque non superabundat, est contentus illis
quibus oportet. Ergo cum ipse dicat quod hoc pertinet ad per se sufficientiam,
videtur quod idem sit humilitas quod per se sufficientia.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod illae partes quas Tullius
ponit, partes potentiales sunt, inquantum participant modum temperantiae.
Sicut enim in scientiis modum oportet secundum materiam inquirere, ut dicitur
in 1 Ethic., ita et in virtutibus. Materia autem virtutum moralium actiones et
|
|