Maone descendit in Gomano, usque in pede Atrie. est predicta
medietate [.....] omnia ipsa iam dicta curte, cum medietate de
omnibus suis pertinenciis vel adiacenciis, cum vineis, et pomis, et
arboribus suis, et cum omnia, et in omnibus quantum ipsa iam
dicta medietatem de ipsa suprascripta res infra se, vel super se
habentes in integrum, per hunc scriptum conveniencie, qualiter
prelegitur, sic concedo ego suprascripto Roffridus abbas tibi suprascripto
Attoni comitis, et ad filiis, et ad nepotibus tuis, et usque
in terciam generacionem tuam legitimam, in eo tenore meliorandum,
et fruendum; nam non bindendum, nec donandum, nec concambiandum,
nec in loco pigneris aliquo modo dandi, neque per
nullum ingenium in alterius potestatem ad proprietatem alienandum,
vel subtrahendum, nisi tantum usus fruendum, et ad proprietatem
de suprascripto nostro monasterio conservandum. et
frugis, quod de ipse suprascripte rebus habueritis, faciatis exinde
omnia, quod volueritis sine omnem calumniam. pro ea vero racione
dedi ego qui supra Roffridus abbas ipsa iam dicta res, per
hanc conveniencia[m], ad exfruendum tibi suprascripto Attoni comiti,
et ad suprascriptam terciam tuam generacionem legitimam,
pro quia dedisti tu Atto comes, in ista conveniencia de tua mobilia
in hac [.....] precium valientes solidos quingentos, quod nos
recepimus ad opus, et dispendio a pars nostri monastero restaurandum,
et idoneis omines interfuerunt in ista conveniencia; nomina
eorum: Ceno filio Temmari, et Berteramo filio Richardi, et
Bezzo filio Ricconi, et censum solvere, vel dare debeatis tu suprascripto
Atto comes, vel ipsa suprascriptas terciam tuam generacio
legitima michi suprascripto Roffridi abbas, vel ad posteris
meis successoribus, aut ad nostros missos, qui ad vos
veniunt, aut ad nostrum prepositum, qui a nobis fuerit ordinatum
|
|