Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 324


Disciplina autem, quae est danda in gestibus, est, ut quodlibet
membrum ordinetur ad opus sibi debitum. Homo
enim non audit per os, sed per aurem. Frustra ergo, cum
quis vult audire alium, retinet os apertum. Sic etiam
homo non loquitur pedibus, nec manibus, nec spatulis,
sed ore. Sicut ergo habent indisciplinatos gestus, qui cum
volunt audire alios, tenent ora aperta: sic sunt indisciplinati
secundum gestus, qui cum volunt loqui, extendunt
pedes et crura, vel movent nimis spissim brachia, vel
erigunt humeros, vel faciunt alia, quae ad locutionem nihil
deserviunt. Sic ergo disciplinandi sunt iuvenes, ut habeant
tales gestus, et ut sic utantur motibus membrorum,
ut deserviant ad opera quae intendunt. Nam agere aliquos
motus membrorum non deservientes operi intento,
vel procedit ex insipientia mentis, vel ex elatione
animi, vel ex aliquo alio vitio. Hiis visis, restat exequi de
tertio, quod proponebatur in principio capituli, videlicet
qualiter se habere debeant iuvenes circa vestimentum.
Vestimenta quidem ad tria videntur ordinari. videlicet
ad delectationem, utilitatem, et honorem. Omne
enim bonum vel est delectabile, vel utile, vel honestum
sive honorabile. Bonum enim honestum, bonum honorabile
dici potest: nam honestum idem est, quod honoris
status. Si ergo vestimenta quaeruntur propter bonum delectabile:
sic quaeruntur delicata, et mollia. Si propter
utile: sic quaeruntur calida ad repellendum frigus tempore
hyemali, vel non calida tempore aestivo. Si vero
quaerantur propter bonum honorabile: sic quaeruntur pulchra,
et decora. Indecens est autem nimis solicitari circa
molliciem vestium, et circa delectationem in ipsis: nam
ex hoc efficitur quis intemperatus et timidus. De levi
enim quis ad lasciviam et ad molliciem carnis prorumpit,
si nimis delectetur in mollicie vestrum, et circa delectationem
in ipsis. Videntur enim tales esse muliebres
magis, quam viriles. quare non sunt constantes, sed molles

Torna all'inizio