Unde, quia defensorem fidei orthodoxae atque propugnatorem gregis sui vel
populi christiani liberatorem christianissimam bonitatem vestram beatus apostolus et
princeps apostolorum Petrus eligere et confirmare dignatus est, idcirco adoptamus
atque deprecamur eximiam bonitatem tuam, optime rex et spiritalis compater, ut
iubeas sanctissimo fratri nostro, Wilchario episcopo, praecipere, quatenus ipse eundem
Marinum presbiterum nostra vice episcopum consecrare debeat. Et in una civitatum
vestrarum illis in partibus constituta, in qua praeviderit vestra sapientissima eximietas,
eum ordinare disponite, quatenus perpetrati sceleris sui recordans se inique egisse
peniteat, ne in eo, quod absit, antiquus humani generis hostis, mentem illius vagantem
inveniens, quasi in sublime extollat sevissimeque quoquo modo valeat funditus disperdere.
Sed magis, ut confidimus in vestram benignissimam excellentiam atque a Deo
praeclaram cordis vestri dilatationem, huic nostrae postulationi vestra praeclara
excellentia aurem adcommodare dignetur, quatenus et ille securus de huiuscemodi re
persistat et nos pro vestra inmensa laetitia atque sospitatis gaudio indesinenter dominum
Deum caeli exorare valeamus.
Bene valete.
----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLUM ET CARLOMANNUM REGIBUS
FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM PAULUS PAPA.
Missam relationem excellentiae vestrae, deferentibus harum gerulis, Droctegangum
scilicet et Vulfardum religiosis abbatibus, suscipientes, votivo sumus incolomitatis
vestrae nuntio relevati, obtantes, ut vitam actusque vestros sua misericordia Dominus
et protegat et disponat atque ad perfectam perducat aetatem.
Per easdem siquidem syllabas innotuistis, maximam vos tenere verecundiam in
id, quod interim munerum commoda per harum latores nobis dirigere [non] valuistis.
Sed quid est, dulcissimi atque amantissimi filii, victoriosissimi reges, quod nos muneribus
vestris laetificare inhiatis? Nulla enim alia munera desideramus, quam vestrae
incolomitatis prosperitatem sedule addiscere et de vestris profectibus gratulari: haec
est locupletatio nostra, – vestram, quam inhianter amplectimus, exultationis iocunditatem:
haec est exaltatio sanctae Dei ecclesiae, – et defensio fidei orthodoxae:
vestrae protectionis integritas. Vos quippe Dominus elegit prae omnibus regibus et
liberatores sanctae suae catholicae et apostolicae constituit ecclesiae et in reges per
manus beati Petri ungui dignatus est.
|
|