Brunus Leonardus Aretinus: Epistola Flavio Blondo Foroliviensi (VI 10)

Pag 219


nos tot magistris, tanto usu vix tenemus, illi nullis magistris assequerentur,
ut eo modo loquerentur, quemadmodum hi qui latine litterateque
loquuntur, intelligerentque poetarum comoedias nullo
prius eos docente? Profecto valde absurdum est ita credere.
(32) Atque latina lingua a vulgari in multis differt, plurimum tamen
terminatione, inflexione, significatione, constructione et accentu, de
quibus omnibus simul dicamus: nam seorsum prosequi singula longum
foret. (33) Mulierculae igitur illae ac nutrices tuae, si de supellectili
recte dicendum erit, supellex dicent. Rursus vero si inclinandum,
ita ut possessionem vel generationem significet, supellectilis
dicent, et si poscat intentio supellectili supellectilem variabunt, eaedemque
cum pluraliter dicendum erit, supellectilia variato genere
pronunciabunt, et supellectilium et supellectilibus . Per Deum immortalem,
nonne videtis impossibilia vos credere? (34) Difficile nomen
capis, inquies. At tu facilius aliquod cape. Dominus recto dicent,
flectent vero cum opus fuerit, ut dicant domini , domino , dominum ,
et si de foeminis dicendum sit, dominabus , filiabus , libertabus dicent,
quae de maribus dominis , filiis libertisque dixerunt. Vix mehercule
cum disciplina et regula hoc facerent, nedum sine disciplina et regula.
(35) Fero verbum est, a quo tuli , latum , sustuli , sublatum . (36) Cado ,
cecidi , si casum significet: si caedem cecidi media producta. Ita
quaeso internoscent mulieres et turba, atque ita loquentur? (37) Pulso
et vapulo alterum active, alterum passive dicimus eadem voce.
« Ego vapulando, ille verberando, usque adeo defessi sumus », inquit
poeta. Tu mulierculas et nutrices et huiusmodi quisquilias haec
intelligere, ac eodem modo loqui putas? (38) Abfuit et defuit duo
sunt, quorum alterum laudem, alterum vituperationem significat.
(39) Sinapis latine dicimus media producta, et Polixena brevi penultima.
Virgili autem et Mercuri vocativo penultimam natura brevem
pronunciamus ut longam. (40) Video te , invideo tibi , salutem
dico tibi , interdico tibi bonis , non bona . Haec ne quaeso mulierculae
et nutrices et vulgus illiteratum dicent, quae nos litterati vix dicere
valemus?
(41) Quid, si probo per ea tempora vulgarem sermonem distinctum
a litterato fuisse? Nonne desistere debes talia opinari? (42) Duellium ,
qui classe Poenos superavit, vulgo Bellum appellatum fuisse Cicero

Torna all'inizio