Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

376


quocirca dictus potestas, equum ascendens, cum huc
et illuc discurreret, equus suus expavefactus super lapides
iuxta hostium Sancti Laurentij eum portavit, et ibi cadens, crus
et coxam sibi fregit, de quo dolore mortuus est. tandem illi
.IIII.or pirate fuerunt suspensi; duo autem ex illis, scilicet Recuperus
et Guilielmus, reliquiis sancti Iohannis Baptiste, que
in ecclesia Sancti Laurentij reservantur, se recommendaverunt,
qui, alijs duobus iam defunctis, mori per magnam horam non
potuerunt, quousque nuncius ad civitatem venit et hec potestati,
[qui], adhuc non obierat, et consilio nunciavit. cumque
nuncius redisset, adhuc vivi sunt reperti. depositi, igitur, narraverunt
qualiter beato Iohanni Baptiste se recomendaverunt,
qui eos vivos conservavit, et sic libere et totaliter sunt dimissi.
anno Domini .Mo.CC.XXXII., cum Ianuenses elegissent [in]
potestatem dominum Paganum de Petra sancta, Mediolanensem,
contra mandatum imperatoris, in tantum imperator turbatus
est, quod omnes Ianuenses, qui erant in regno, capi fecit. insuper
marescalco suo, qui erat in partibus ultramaris, mandavit
ut Ianuenses omnes ibi caperentur. sed Ianuenses galeas
decem et naves duas illuc miserunt et totum maris dominium
habuerunt. imperator autem postmodum omnes, qui capti
in regno fuerant, abire dimisit. anno Domini .Mo.CC.XXXVII.

Torna all'inizio