alias tamen illas praecipue diligebat, quas, ut puta oviculas, simplicioris
et mansuetioris naturae videbat, quarum etiam nominibus Christum
ob aliquam similitudinem figurari in Scripturis audierat. Nam
tempore quodam per Marchiam Anconae cum fratre Paulo, quem ibidem
ministrum constituerat, transiens, quemdam hircorum et caprarum
vidit in pascuis non modicum gregem, et unicam inter omnes
iam dicti gregis pecudes oviculam depascentem. Ad cuius intuitum
graviter ingemiscens, dixit ad fratrem: "Nonne vides hanc solam oviculam
inter hircos et capras simpliciter ambulantem? Sic utique Dominus
noster Iesus Christus innocens, mansuetus et humilis inter
scribas et pharisaeos et sacerdotum principes ambulavit. Solvamus
ergo, fili carissime, pretium, et educamus illam de medio gregis caprarum.
/*
42 Cumque nihil aliud praeterquam viles tunicas habentes de
ove redimenda solliciti starent, ecce quidam mercator transiens se
ad hoc voluntarius obtulit, pretioque soluto ipsam ovem sancto viro
reliquit. Qui gaudens illam secum in civitatem quae dicitur Auximum,
quo tendebat, adduxit, et ad eiusdem loci episcopum hospitandi
gratia declinavit. Miranti igitur primum episcopo quare sic
oviculam duceret, longam de illa parabolam coepit retexere, donec
et ipse episcopus Altissimo gratias ageret, non modicum de tanta hominis
|
|