Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani (commentum)

Pag 8


10. Pierius, id est musaticus. Pierus fuit pater ix picarum, secundum fabulas, quas divicerunt
ix muse, unde ex hoc muse predicte pierides quasi filie Pieri. Inde pierius id est musaticus
.
11. Ardor, id est desiderium.
14. Urbs, scilicet Mediolanum .
16. Lanea, sicut dicit Ysidorus, in loco in quo Mediolanum erat construendum apparuit sus
mediolanea, ex quo prodigio quod apparuit, civitas est dicta Mediolanum
.
19. Ipso etc., vel dicitur Mediolanum quasi in medio amnium, scilicet Ticini et Abdue sita.
20. Quin etiam esca., hec civitas habundat scatebris id est fontibus scaturientibus, ex quibus
prata multa fiunt.

Torna all'inizio