Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 126


consuetudinem illorum qui tales faciunt fraternitates.
post conmestionem autem debebant rectores facere racionem
omnium expensarum. tunc surrecxit unus rectorum in
presentia omnium, et dicxit: benedictus deus qui miracula
per nos et inter nos operatur, quia nichil de his que dedimus
deest pro expensis, et nichil superat preter unam
assem, tunc illius terre homines hanc inperitiam in generale
proverbium adduxerunt. unde plurimi dicunt ita: contingit
nobis sicut ecclesie sancti Ylarti parochianis.

Et notandum est, quod in principio cuiuslibet generalis
statuti ponenda est dominica invocacio, nisi statutum
fieret pro usure solucione aut aliqua specie mali. et in fine
ponendi sunt anni dominice incarnacionis cum indictione.
VII.
Postquam sufficienter tractatum est de statutis generalibus,
videndum est quid sit laudamentum, unde dicatur, et
quibus liceat facere laudamentum.
VIII.
Laudamentum est sententia ex opinione proveniens laudatorum.
vel laudamentum est arbitraria sententia qua sepe
litigantium controversie sopiuntur.
Ex opinione proveniens laudatorum, et arbitraria
ideo dicxi, quoniam infiniti sunt qui laudamentum
ad sopiendas controversias faciunt, qui leges et iuta ignorant,
verum tamen secundum opinionem et sententiam
proprie conscientie faciunt laudamentum.
IX.
Laudamentum dicitur a laudo laudas, vel a laudatores.
nam si controversia de rebus aliquibus inter aliquos vertitur,
dicit aliquis: date hoc ad laudum secundum vulgare.
et quandoque litigantes proprio arbitrio ducti conmuni
concordia dicunt: demus hoc ad laudum. sicque sepe numero
in aliquem vel quandoque in aliquos conpromittunt.
unde laudatores ab utraque parte recipiunt caucionem certam
peccunie penam, sub obligacione potestatis et consulum
inponentes quod eorum laudamentum sive laudatum
inviolabiliter asservabunt.

Torna all'inizio