Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1144


Igitur dum quadam die ei ad mensam sedenti pincerna ex more poculum vellet porrigere,
qua nescio neglegentia tenentis de manu cecidit moxque confractum in partes est. Cum
denique beatissimus papa bis terque vinum requireret et pincerna hac de causa venire
differret, nuntiatum est ei, quod poculum, in quo bibere consueverat, de manu ferentis
cecidisset fractumque fuisset. Quod ille audiens valde tristatus est, non tantum damno
scifi, quantum quod vase de monasterio sancti Remigii benedictionis causa accepto se
frustratum cernebat, sibique astantibus: "Fractum", inquit, "michi scifum afferte". Cumque
sibi allatus fuisset, tenens utramque fracturam omnipotentem Dominum deprecatus est,
ut meritis beati Remigii fractum sibi scifum, quem pro amore eius tantopere diligebat,
restitueret. Moxque alteram alteri adiunxit, sicque eodem momento solidatus est, ut
nullum in eo, quod fractus fuisset, indicium remaneret. Cunctisque, qui aderant, mirantibus
ac in eius veneratione acclamantibus ille non suis hoc, sed beati Remigii meritis imputare
coepit, cuius de monasterio caritatis gratia id munus acceperat.
Theophilus: In hoc utriusque alteriusve miraculo illud beati patris Benedicti, de
re licet dissimili, similiter audio primum renovari miraculum, dum in partes divisum
reiunxit capisterium.
2. Desiderius: Interim te, karissime frater, silere oportet, quatinus intentus animo
adhuc de illo maiora cognoscas.
Alio itaque tempore, sicut michi praefatus papa Gregorius retulit, quidam Galliarum
episcopus ab eodem beato Leone episcopali fuerat officio suspensus. Cuius quidam
presbyter, Gibbertus nomine, facundus sermone et litteris haud mediocriter eruditus, eidem
promiserat episcopo se Romam venire atque callidis suis assertionibus eundem beatum
pontificem decipere eique sublatum officium restitui impetrare. Sicque ab eo accepta
pecunia Romam venit. Cumque se beato pontifici praesentasset, coepit se huc illucque
ut callidus serpens vertere episcopumque suum verbis rhetoricis excusare, blandis et
humillimis precibus, ut ei interdictum officium iniuste, ut asserebat, ablatum deberet
restitui, flagitare. Sed cum id, quod petebat, sibi denegatum fuisset nec eum, ut speraverat,
decipere potuisset, ne ad episcopum suum, a quo non parvam acceperat pecuniam,
sine effectu reverti videretur, aliud exquisivit ingenium. Adiit itaque apostolicae sedis
cancellarium eique oblato pretio persuasit, ut sibi furtivas litteras et apostolico sigillo
signatas ad suum episcopum deferendas tribueret, quae et episcopale officium et gratiam
apostolicae sedis sibi redditam significarent. Quae res beatum Leonem minime latuit
moxque praedictum presbyterum advocans, accepta quam optulerat pecunia eique in sinum
mittens, dixit: "Pecunia tua tecum sit in perditione, quia donum Dei furtim temptasti
pecuniis optinere" Cuius sermonem ultio mox divina secuta est, ita ut amissa mente
ab illa die usque nunc ubique vagabundus incedat nec ulla domus vel claustra ultra duos
vel tres dies eum valeant retinere. Qua de re aperte datur intellegi, quod, quisquis
temerario ausu Dei famulos vel decipere vel ad iracundiam provocare temptaverit, eum,
qui in ipsis habitat, procul dubio Deum offendat eiusque vindicem iram in se sentiat,
quam non expertam temere devitare neglexerat.
Theophilus: Ita est, ut asseris. Sed quaeso te, de virtute tanti patris, si qua
adhuc occurrunt animo, incunctanter prosequere.

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio