Rore suo devota sibi praecordia Sanctus
Spiritus humectat; quorum compunctio, tamquam
Scopa domum mundans, tanto facit hospite dignam.
Miratur, quae semper erat spelunca latronum
Facta domus Domini; cuius clementia servum,
Adventu dignata suo, nihil intus haberi
Permittit quod dedeceat, sed cordis adornans
Illustrat thalamos, et haras transformat in aras.
Nec tamen aufertur scrupulus, quin lubrica carnis
Vota revertantur, quasi titillantia mentem;
Neve revertendo quidquam pervertere possint
Spirituale, timor Domini, primaria virtus,
Consilio reddit fortem, pietate scientem
Ac intellectu sapientem. Spiritus ergo
Armat eum clipeo septemplice; monstraque septem
Stant ex adverso pyreis stipata catervis.
Ex quacumque tumens virtute Superbia, nullum
Dignatura parem, donis ingrata supernis.
Concomitantur ei Tumor, Indignatio, Fastus,
Praeponensque suas aliis Elatio dotes,
Et minuens augendo suam Iactantia famam,
Et caeleste nihil contemplans Gloria mundi,
Laudis et humanae venatrix florida mundo
Hypocrisis foetensque Deo, ieiunia cuius
Ficta papant lardum, virtusque sophistica sordet.
Huius ubi regnum premit excellentia maior,
Succedit, mentem succendens igne maligno,
Spiritus Invidiae, quae nulli parcat amico,
Affines gaudere dolens gaudensque dolere.
Nec desunt illi comites: Detractio mordax,
Iudicium mendax, Infamia ficta, Cachinnus
Nares corrugans Livorque valentia carpens
Et reprobans laudanda, nefas reprobandaque laudans.
Si minus Invidiae succedant prospera, surgit
Ira, nihil moderans et inexorabile monstrum
Vix sibimet parcens; cuius vexilla sequuntur:
Impetus et Feritas, desiderioque nocendi
Invigilans Odium, scelerisque puerpera diri
Pernicies nullas exauditura querelas,
Et Furor incendens iram, Rabiesque furorem,
Et qui crudeles temerarius incitet Ausus
Insidias, armans aut in discrimina mentes,
Aut in bella manus, aut in convicia linguas.
Cumque sit Ira malum, cuius nos poenitet omnes,
Quoquo prorumpant irae primordia, finis
Vergit in Accidiae vitium, quae taedia rerum
Sentit, et in nullo virtutis perviat actu.
Accidiae comites sunt: postpositiva pudoris
Garrulitas, et Torpor iners, et Sermo sinister
Nocturnansque diem Sopor, et Lascivia damno
Temporis arridens, et praesensiva futuri
Somnia iudicii, verosque probantia mortis
Argumenta Metus, et Desperatio tristis
Haud metuens mortem sibimet concire cruentam.
Hic dolor Accidiae solatia prima sororis
Quaerit Avaritiae, quae blandimenta dolenti
Noxia praetendens, quod deficit ad rationem
Suppleat ad sensum, lucris aeterna caducis
Damna recompensans, desperantemque superna
Terrenis inhiare iubens, animamque creatis
Oblectare bonis, cui se negat ipse Creator.
Sunt et Avaritiae quae perfida castra sequantur:
Fraus, Dolus, Impietas, Homicidia, Furta, Rapinae,
Lucrandi sceleratus Amor, Mercatio dispar,
Ambitioque tenax, Usuraque tempora vendens,
Et res caelestes mercans Simonia scelesta.
Accidiae sic tristitiam compescere tentat
Quaestus Avaritiae per delectantia visum.
Sed quid agunt emplastra foris, cum saeviat intus
Causa latens? Ideo Gula delectantia gustum
Attrahit interius, nullo contenta paratu;
Assistuntque Gulae: Modus immoderatus edendi,
Osque molendinum, dentes mola, venter abyssus,
Cui quasi pertuso committimus omnia sacco,
Coena frequens, facies gravis, eructatio cruda,
Et cum pene crepat, ad plura cibaria semper
Ingluvies inhians, alienativaque mentis
Ebrietas sitiendo bibens sitiensque bibendo
Et calices replens vacuos vacuansque repletos;
Cuius ut ad finem balbutit lingua, vacillat
Gressus, hebet sensus, turgent praecordia, languet
Cor, marcet vultus; tunc primum meta bibendi
Nausea lethargum membris inducit onustis.
Tot bona dilapidans Gula, cum non influat usque
Ad proprios animae secessus, quomodo fiet
Mentis et interni consolativa doloris?
Prosilit ergo soror coniuncta propinquius et quae
Non homines extra faciat peccare sed in se,
Humani sensus immutativa Libido.
Cuius enim mox poeniteat, flagrat anxia voto;
Dum servire parat, saevit; dum ludere, laedit;
Si quem volt lenire, linit; si quem satiare,
Sauciat; in primis Venus est, in fine venenum.
Plurima turba ruit post castra Libidinis: aegros
Millesies animos fastiditura Voluptas
Et totidem placitura modis; suspiria tractu
Intercisa gravi, mendicantesque favorem
Sermo procax nutusque leves humilesque susurri;
Ira superveniens levis ut graviora reformet
Foedera, diverso pellens fastidia vultu
Et rudibus lacrimis, vel simplicitatis imago
Vera vel apparens, pietatis viscera pulsans,
Et phantasma frequens, desideriumque placendi,
Quas homini natura negat confingere dotes
Sollicita sibi mente studens. Ex omnibus istis
Principium causamque trahens Amor anxius, amens
Prosilit anxietas, amplexus et oscula, molles
Illecebrae, stimuli, fornax in fornice, fornix
In fornace furens, coniugalisque ruina
Legis Adulterium, naturalisque solutor
Foederis Incestus, et Abusio turpior istis.
Contra Franciscum bellandi vota gerentem
Has introducunt pestes Alecto, Megaera,
Tisiphone; quibus Aegiale, Pasithea, Phrosigne
Pro defendenda Francisci parte sorores
Opponunt totidem, meliori stirpe creatas.
Haec ad eum veniens humilem facit, illa benignum;
Inde fit adversi patiens cuiuslibet, inde
Fervens, hinc largus, hinc sobrius, inde pudicus.
Virtutes igitur vitiis dominantur in ipso,
Et Charites Furiis, humilique Superbia cedit;
Clemens Invidiam, patiens eliminat Iram;
Fervens Accidiae pedibus contagia calcat,
Largus Avaritiae; Gula Sobrietate, Libido
Victa Pudore iacet; divinarumque sororum
Sacra supradictas debellant agmina pompas.
Virtutum princeps Caritas caelestia tradit
Arma viro; nequiens errare Modestia frenum
Carnis equo firmat, duo cui calcaria totas
Impingunt acies Amor et Timor; ocrea duplex
Crura tuetur: Opus et Contemplatio; pectus
Iustitiae lorica tegit; laterique sinistro
Appendet scutum Fidei; Patientia firmis
Cervici galeam vinclis annectere curat;
Conus ibi Spes est, crebroque refulgurat astro.
Hasta movet belli primordia; fraxinus hastae,
Iudicium rectum; cuspis, Devotio fervens.
Postquam fracta iacet propriis impulsibus hasta,
Acrius accenso belli discrimine, dextra
Fulminat ense Crucis saevas mutilante catervas.
Taliter armatus nil tempore gessit ab illo
Quod non militiae titulum praetendere certum
Posset, et ex omni stetit acrior obice virtus.
Sicubi sacra sacrum dedit inspiratio munus
Spiritualis eques, ne forte superbia propter
Virtutes extollat eum, vel quisque latentum
Conscius infusum premat extollendo vigorem,
Esse per antiphrasim cupiens hypocrita, mentem
Palliat, optat enim bonus esse, timetque videri.
Neu sua vota, suis perpensa parentibus, ipsos
Commoveant adversus eum, procingitur ac si
Lucrativa velit tractare negotia; merces
Colligit in summam; Fuligineumque profectus
Non solum quaecumque tulit venalia vendit,
Sed currus et equos: vix tot pedes aera reportat.
Sic mercatoris curas exutus inanes,
Cogitat in reditu quem tanta numismatis usum
Massa sibi conferre queat, Christique figurae
Complantandus ubi deponat inutile pondus.
His animum curis involvit: et ecce, reperta
Ecclesia Sancti Damiani vix pereuntem
Conservante statum subitamque minante ruinam,
Accedit, veteremque larem novus introit hospes,
Seque sacerdotis pedibus provolvit et offert
Unde reaedificet cellam iam paene ruentem.
Illudi putat ille sibi, quia viderat illum
Mercibus intentum desiderioque flagrantem
Lucra reportandi; nec enim donanda videntur
Affectu subito tot parta laboribus aera.
Nolens Franciscus revocare quod obtulit, instat,
Seque moraturum promittit, onusque fenestrae
Inicit, et saxis allisa pecunia tinnit.
Abiectis ita divitiis, sub paupere tecto
Haud aliter residet, quam si nutritus ibidem
Esset, et exiguo gaudet producere vitam.
Rumor adhuc dubius iam se diffundit in omnes
Assisii vicos; veri tristantur amici,
Ficti subrident. Audit pater ipse susurros,
Istud opinari vix ulla voce coactus
Quod de Francisco perhibet derisio vulgi.
O linguas hominum! quas in convicia pronas
Aut furor aut livor acuit! Franciscus honorem
Et famam meruit virtute, pudorque subire
Audet honoris onus, partes infamia famae,
Virtutisque vices vitium; nec dicitur error
Esse quod aggreditur, immo dementia. Nullus
Parcit amicorum quin illi detrahat, omnes
Insanire ferunt, et fingit opinio causas.
Sunt qui Lethaei sumpsisse papaveris haustum,
Aut cerebrum gustasse cati succumve cicutae
Arbitrentur eum; nec enim contingere credunt
Absque veneficiis, ut quem sic gloria mundi
Irretire solet, sit nunc inglorius ultro.
Sunt quibus apparet quod numquam sic pretiosis
Vilia praeferret, iucundis tristia, lucris
Detrimenta, nisi Furiis agitatus avernis
Esset, et arbitrio propriae rationis egeret.
Sunt et qui dicant non, sicut oportuit, ipsum
A febre curatum, sed posteriore phrenesim
In cella genitam, raptis humoribus usque
Ad cerebrum, quos repulerat vehementia cordis.
His pater auditis, quibus irridetur ubique
Filius, accensae nullatenus imperat irae
Quin roget affines consanguineosque furori
Assentire suo, turbare ferociter audens
Mansuetos homines habitatoresque quietis:
Nec minus incandet, flagrante medullitus igne,
Quam vel Apollinea traiectus arundine Python,
Vel victricis opus discerpens Pallas Arachnes.
Patris ut adventum praesentit filius, antri
Ingreditur latebras, quod ad hoc providerat; a quo
Per mensem non egrediens, consuetus et illic
Est orare libens et ieiunare coactus.
Defertur quaecumque malo reverentia patri,
Nec contra patrem refert contendere nati,
Nec debet sapiens committere se furioso.
At postquam collata sibi divinitus esse
Arma recordatur, se munera tanta timendo
Demeruisse timet, sparsasque recolligit iras.
Fortia gesturum tanto iam tempore tali.
Delituisse specu pudet, humanumque timorem
Excludit divinus amor; quem pectore gestans
Exsilit in lucem seseque parentibus offert.
Affines ipsum consanguineique videntes
Mente gravem, vultu proclivum, fronte severum,
Carne macrum, facie pallentem, crinibus hirtum,
Vestibus abiectum, cernendo quod ipse sit alter,
Decernunt quod sit alius, quaeruntque: "Quis hic est?".
Vixque recognoscunt veteris vestigia formae,
Mirantesque, quasi miserantes, digna relatu,
Et maiora fide: Franciscum scilicet omnem
Immutasse statum, quo praefulgere solebat.
Ridiculi fatuique virum sapienter agentem
Irrident, fatuumque vocant, coenumque plateae
Mitibus immites immittere vultibus audent.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
|