DE PROMISSIONE [DOTIS] VEL RESIDUI. 
Talis, nomine dotis et pro dote M. filie vel neptis  
vel mundualde sue, aut sororis vel alterius potestatis,  
[faciens] confessionem ipsius dotis, non obstante confessione  
michi facta, confessus est et fuit in veritate, dare  
debere tali libras tot, que et quam dotem, ei vel heredibus,  
aut cui concesserit, solvere et dare promisit, tali  
termino vel ante, et cetera, ut supra de sacramento,  
pena, fideiussore, et aliis que notarius viderit expedire.  
Vel ita: talis, pro residuo dotis, que dos est in summa  
librarum tot, promisit solvere dicto I. tali termino et  
cetera, ut supra. 
DE PROMISSIONE DEBITI INDE SOLUTIONE ALTERI  
PERSONE. 
Talis filius I., ren(umptians) et cetera, confessus est  
in veritate recepisse, et apud se habere a tali, libras tot  
quas idem I. dare debeat tali filio olim talis, vel fratri  
suo, ex tali causa unde erat scriptura per talem iudicem  
et notarium, quam scripturam ei reddidit, unde promisit  
et convenit eidem I. et eius heredibus quod si a  
filiis vel heredibus dicti I., seu ab aliqua persona vel  
loco, aliquo tempore fuerit, de predictis pecuniis, vel  
eius occasione, lis aut briga vel contraversia aliqua,  
mota vel facta, in causa vel extra, aliquo modo vel  
iure, aut in dampnis vel expensis cauxari casus evenerit,  
quod ipsum I. et eius heredes et bona exinde  
defendet et expediet, ac liberabit et conservabit indempnes,  
et dampna et expensas resarcire suis sumptibus  
et expensis infra unum mensem proxim(um) post  
inquisitionem factam sibi vel heredibus, a dicto I.  
vel eius heredibus; alioquin: promisit tot libras, nomine  
pene, dare et post firmum [habere contractum], obligando  
se et heredes et bona, et ren(umptians) et cetera.
  |  
  |