Item aliud. 
[In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Otto divina favente clęmentia 
Romanorum imperator augustus.] si ęcclesias Dei sanctorumque eius exaltaverimus, 
divinitus nos remunerari credimus. quocirca omnibus fidelibus 
nostris pręsentibus atque futuris notum esse volumus, qualiter nos quadam 
die Romam exeuntes, pro  restituenda republica cum marchione nostro Hugone 
convenimus et consilio imperii nostri cum venerabili papa Silvestro secundo 
et cum aliis nostris optimatibus ibidem tractavimus. finito autem colloquio, 
totoque fideli conventu salutato, in monasterio sanctę Dei genitricis Marię 
quod dicitur in Pharpha castrametati sumus. cunque aliquantulum ibidem 
fuissemus, eiusdem monasterii venerabilis abbas Hugo nostram adiit pręsentiam, 
secum deferens nostrorum prędecessorum, videlicet imperatorum Karoli, Hludovici, 
aviique nostri Ottonis, pręcepta aureis sigillis bullita, et cum omni congregatione 
pręfati monasterii dispersionem lamentatus est, maximeque in nostris 
temporibus, quia idipsum monasterium Hugoni ,episcopo in beneficium concessimus. 
quod ignorantes fecimus. hoc vero recognoscentes, pro omnipotentis 
Dei amore et pro remedio animę Herphonis qui cum supradicto ępiscopo 
ibi fuit et ibi modo mortuus est, cum hac nostra pręceptali pagina prędicto 
monasterio perdonavimus, ut amplius in ęternum nunquam detur per nos nec 
per nostros successores in beneficium, sed semper permaneat reipublicę destinatum, 
abbati mancipatum, et nulli alteri subiectum vel pręstitum. Unde 
Deum omnipotentem pręcamur, ut si aliquis papa aut imperator noster successor 
unquam mcmoratum monasterium alicuius personę subiugaverit, nobiscum 
in Christi adventu, dum venerit iudicare sęculum per ignem, rationem 
inde reddat, et se deliquisse pro hac causatione recognoscat. [et ut hęc nostrę 
auctoritatis perdonatio perenniter inconvulsa permaneat, hanc paginam manu 
propria corroborantes, sigillari pręcepimus. signum domni Ottonis Cęsaris 
invictissimi. Herebertus cancellarius vice Petri Cumani ępiscopi recognovit. 
datum .V. nonas octobris, anno dominicę incarnationis .DCCCCXCVIIII., indictione .XII., anno tertii Ottonis regnantis .XVI., imperii .IIII. acta Romę.] 
Item aliud. 
Pro salute animę nostrę investivimus eundem Hugonem venerabilem 
abbatem de prędiis in comitatu Sabinensi sitis, quę ad pręfatum monasterium 
pertinent, quęque Gratianus et filii eius iniuste hactenus tenuerunt, in Monte 
Aureo et in casale Iohannis de Colle, et de Pulianise .
  |  
  |