Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 73


succursum nec non quietem populi Christiani. Sane hiis diebus non audemus insistere multum
consiliis, eo quod quidam nos arguunt, quia in Lombardia multum ferventes videbamur ad
pacem. Et quidem tolerabilius est de pacis consilio malitiose morderi quam de guerre dispendio
periculose dampnari.

II 53

Affectuose recepi, curiose perlegi et fideliter memorie commendavi, quicquid continebat epistola,
quam misisti, que quodammodo gemino fungens officio et mittentis statum explicuit et eius, cui
mittebatur, continentiam exquisivit. Unde non mirum, si prompto sit favore suscepta, que ad utriusque
votum accedens procuravit utrique satisfieri de utroque. Felicibus itaque letor auspiciis, quoniam,
sicut intelligo, prosperitas tibi plenis votis arridet, sed ut habundantius tuis desideriis satisfiat,
de me illud idem insinuet tue sinceritatis affectui pagina remissiva.

II 54

Non alienum est mihi vestre sollicitudinis studium, non peregrinus caritatis affectus in hiis, que ad
desiderium accedere videntur amici. Sed illa verba obedientie videlicet et mandati, que nimis humiliter
epistole misse principium tenuit, non se satis ingenio applicuere lectoris, cum non habeat par
in parem imperium et, si uti non crederer relativi applausus instantia, dicerem inferior in maiorem.
Ceterum totum illud, quod eiusdem epistole series obtulit, imaginatio prompte recepit, ratio diligenter
discussit et memoria fideliter reservavit. Sed responso supersedere compellor, quod ex alterius
a facto suspenditur et ex dubio dependet eventu. Ad hec, quia ferre non potuit animus diligentis,
ut in plenas humilitate ac dulcedine litteras manus violentas extenderet, ad mittentem sine iniuria
remittuntur, cum tolerabilius sit, ut suo iudici stent aut cadant, quam in alieno forte insperatum
opprobrium dilacerationis incurrant.

II 55

Mittitur equus, qui et palafredum gressus placentia et dextrarium persone statura presentat. Sane in
altero, quod clerici erat, recepit a clerico, in reliquo vero, si quid forte defuerit, adiectio suppleat
experientie militaris.

Torna all'inizio