QUAESTIO 1
His visis, circa veritatem harum opinionum est triplex quaestio. Prima de his
quae dicit prima opinio. Secunda de his quae dicit secunda. Tertia de his quae
dicit tertia. Circa primam quaestionem quaeruntur tria: 1. Utrum in Christo
sint duae hypostases; 2. Utrum homo sit assumptus; 3. Utrum homo significet
substantiam compositam ex duabus substantiis tantum.
ARTICULUS 1
Utrum in Christo sint duae hypostases
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo sint duae hypostases. Sicut enim dicit Boetius,
omnis substantia particularis secundum proprietatem vocabuli
potest dici hypostasis, quamvis secundum usum dicatur tantum de substantiis
nobilioribus. Sed in Christo sunt plures substantiae, sicut ab omnibus conceditur,
et non sunt universales, sed particulares. Ergo in Christo sunt plures
hypostases.
2. Praeterea, Christus, secundum quod est homo, est hypostasis quaedam in
genere substantiae: quia de quocumque praedicatur species, et genus. Sed
hypostasis Verbi non est in genere substantiae. Ergo in Christo est alia hypostasis
praeter hypostasim Verbi; et ita in Christo sunt duae hypostases.
3. Praeterea, sicut se habet species ad genus, ita se habet hypostasis ad speciem.
Sed una species non potest esse in diversis generibus non subalternatis.
Ergo una hypostasis non potest esse in duabus speciebus: ergo multo minus in
natura humana et divina, quae plus quam specie differunt.
SED CONTRA est quod dicit Damascenus duas naturas unitas esse in
unam hypostasim.
Praeterea, secundum Boetium, persona est rationalis naturae individua substantia.
Hypostasis autem, secundum eumdem, est individua substantia. Ergo
persona non addit supra hypostasim nisi hoc quod est rationalis naturae: ergo
hypostasis rationalis naturae est persona. Humana autem natura et divina utraque
est rationalis. Si ergo sint duae hypostases harum duarum naturarum,
oportet diversas personas ponere; et sic esset error Nestorii.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. Quaeritur, utrum in Christo sint duo supposita. Videtur quod sic.
Suppositum enim dicit respectum ad naturam communem. Sed in Christo sunt
duae naturae. Ergo duo supposita.
|
|