Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

166


que sic eum enervaverat et emollierat, ut in faciem suam
irata aliquando alapam daret et rex sibi arrideret. si quando
videbatur irata, rex se iratum similiter simulabat; quando apparebat
leta, et rex similiter letum [se] ostendebat; si apparebat tribulata,
rex ipsam blanditijs demulcebat. et iste iudicatus est
melius dixisse. ex quo manifeste patet quod ipsa carnalis concupiscentia
ferreas mentes emollit, animos viriles effeminat et homines
fortes enervat. tales igitur, qui sic sunt effeminati, non sunt
rebus bellicis apti nec militie ascribendi, nec sunt dicendi viri sed
feminei. legitur in Proverbiis Philosophorum quod cum
quidam homo ingenti odore fragraret, Democritus philosophus
dixit: "In quo viro mulier redolet?". cumque
illum vidisset, ait: "Penitet me te virum vocasse et falsum in te
odorem cognovi". non debent igitur cives et lascivitatibus
subici, sed in rebus virtuosis et bellicis exercitari. ars enim
preliandi melius adiscitur per experientiam, quam per scientiam,
melius per consuetudinem, quam per artem. legitur in libro
Iudicum quod Dominus voluit dimittere filijs Israelis quosdam
hostes ut in ipsis exercitarentur et artem discerent bellandi,

Torna all'inizio