Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 144


Quod diversi sunt gradus bonorum et malorum,
et in quo gradu reges, et principes esse
decet. Cap. XXXII.

Si verba Philosophi in 7. Ethicorum diligentius considerentur,
distinguere possumus quatuor gradus malorum,
et quatuor bonorum. Mali enim homines sunt in
quadruplici gradu: quidam sunt molles, quidam incontinentes,
quidam intemperati, quidam bestiales. Sic etiam
et boni sunt in quadruplici gradu: quia quidam sunt perseverantes,
quidam continentes, quidam temperati, quidam
vero divini. Molles autem dicuntur illi, qui modica
passione, vel parva tentatione ruunt. quod ipsum nomen
designat. Nam secundum Philosophum in Meteora,
molle est illud, quod de facile cedit. Dicuntur ergo molles
secundum Philosophum, qui nolunt laborare, et sunt
nimis delicati. Nam, ut in 7. Ethicor. scribitur, delicia
quaedam mollicies est. Tales ergo nihil difficile sustinere
volentes, statim cum passionantur, vel cum tentatur, cadunt.
In alio gradu dicuntur esse incontinentes. Hi autem
disserunt a primis. Nam molles nullam pugnam, nec
aliquid difficile sustinere possunt. Incontinentes vero pugnam
sustinent, sed in sustinendo deficiunt. Continere
enim, ut ipsum nomen designat, hoc est, contra aliud se
tenere. Incontinere ergo est aggredi pugnam, et in pugna
non posse se tenere, sed deficere. In tertio gradu sunt
intemperati. Intemperatus enim tunc dicitur aliquis,
quando non solum passionatus cadit, et per tentationes
deiicitur, sed delectabile est ei malefacere. Incontinentes
ergo et molles non delectantur in malefacere: immo
aliud eligunt, et aliud agunt existentes enim extra passiones
tam incontinentes, quam molles, eligunt benefacere,
et proponunt optimas leges. passionati vero cadunt,

Torna all'inizio