maluerint, nullus uestrum officium eorum auscultare praesumat;
quia benedictio illis uertitur in maledictionem et oratio in peccatum,
testante Domino per prophetam: "Maledicam" inquit, "benedictionibus
uestris." Qui uero huic saluberrimo praecepto obedire
noluerit idolatriae peccatum incurrit, testante Samuhele et beato
Gregorio astruente: "Peccatum enim ariolandi est repugnare
et scelus idolatriae nolle acquiescere." Peccatum ergo paganitatis
incurrit quisquis, dum Christianum se asserit, sedi apostolicae
obedire contempnit. Vos queso apostolicis praeceptis obedite ut
ad hereditatem celestis regni mereamini peruenire.
|
|