: Sermo de virtute et Sermo de transitu Sancti Constantii

Pag 1019


"Qui vos estis, domini mei ?" responderunt dicentes: "Nos sumus Constantius et Severinus
habitatores istius insulae. Et nunc adversus inimicos vestros in mare decertavimus et eis
resistimus, ut non prevalerent hic venire." Hoc autem dicentes recesserunt. Alius quidam
homo manebat absconditus in eadem insula, qui audivit sonitum subtilissimae tubae
et quasi turbas populorum egredientes de ecclesia sancti Constantii. Tunc estimavit circumdatam
esse insulam a Sarracenis. Cum autem diligenter audire voluisset tam dulcissimam
tubam, audivit iterum vocem dicentium: "Eiecti sunt hinc Sarraceni". Unde credimus beati
Constantii adesse patrocinium ad expellendas gentes iniquas de sua parrochia.
[XIII.] Nos ergo, dilectissimi fratres, laudantes et benedicentes Deum, concurramus
omnes ad beati Constantii preclaram festivitatem, ut ipsius patrocinio protecti liberemur
a cunctis adversis et a vinculis peccatorum mereamur absolvi. Congratulemur
omnes in hac die sacratissima, fratres, in qua beatissimus pater noster Constantius angelicis
manibus est deportatus in cęlum. Exultemus iugiter et semper memoriam eius recolamus
?Si ergo volumus, fratres, cum beatissimo patre nostro Constantio partem
abere et cum ipso pariter in celestibus regnis gaudere, declinemus celeriter ab omni mala
operatione et, quantum possumus, iugiter faciamus bene. Sed quia propter nostram
fragilitatem nullam valemus facere bonitatem, rogemus omnes istum Domini confessorem,
ut ipsum habeamus adiutorem et defensorem apud Deum patrem omnipotentem et Iesum
Christum filium eius unicum dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate
Spiritus sancti Deus per infinita secula seculorum. Amen.
[XIIII.] Anno videlicet dominicae incarnationis nungentesimo nonagesimo primo,
die vicesima secunda mensis Iulii, indictione quarta, venerunt Amalfiam navidia Sarracenorum
predicta.

1



5




10




15




20


Torna all'inizio