Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 838


5. Praeterea, sicut se habet error ad cognitivam, ita se habet culpa et peccatum
ad appetitivam. Sed, ut in 4 Metaph. dicitur, falsitas est propria
phantasiae, quae est cognitio sensitiva. Ergo et peccatum est proprium appetitui
sensitivo, et non intellectivo, quod est voluntas.
SED CONTRA, Augustinus dicit, quod voluntas est qua peccatur
et recte vivitur. Sed quocumque peccatur, in eo est deformitas peccati. Ergo
in voluntate peccati deformitas potest esse.
Praeterea, omne quod est ex nihilo, ut Damascenus dicit,
vertibile est in nihil, vel quantum ad esse, vel quantum ad electionem. Sed voluntas
creata est ex nihilo. Ergo cum non sit vertibilis in nihil quantum ad esse,
quia est pars imaginis, oportet quod sit vertibilis in nihil quantum ad electionem,
et hoc non fit nisi per peccatum; ergo peccatum in voluntate esse potest.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nihil imputatur alicui in peccatum et culpam nisi
illud cuius causa ipse est; quia non laudamur neque vituperamur nisi ex actibus
nostris. Ea vero quorum causa non sumus, per actum nostrum non sunt. Unde
cum voluntas dupliciter dicatur, scilicet voluntas potentiae, et voluntas actus;
voluntas potentiae, cum a nobis non sit, sed a Deo, in nobis non potest esse peccatum,
sed actus eius, qui a nobis est. Sed sciendum, quod aliquis actus est ab
aliquo dupliciter. Uno modo tam secundum substantiam actus quam secundum
determinationem agentis ad actum; et hoc proprie in potestate agentis esse dicitur,
ut est in voluntate; ipsa enim potentia voluntatis, quantum in se est, indifferens
est ad plura; sed quod determinate exeat in hunc actum vel in illum, non est
ab alio determinante, sed ab ipsa voluntate. Sed in naturalibus actus progreditur
ab agente, sed tamen determinatio ad hunc actum non est ab agente, sed ab eo
qui agenti talem naturam dedit, per quam ad hunc actum determinatum est. Et
ideo propriissime actus voluntatis a voluntate esse dicitur; unde si aliquis defectus
sit in actu eius, ipsi voluntati in culpam et peccatum imputatur. Omnem
autem voluntatem creatam possibilem est in suo actu deficere, quantum ex natura
sua est, eo quod ex nihilo est, et in defectum pervertibilis: et ita relinquitur
quod in voluntate potest esse peccatum, quantum ad actum eius.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod voluntatis actus non est pars imaginis, quae est
imago similitudinis, in distinctione potentiarum considerata: quia nullius voluntatis
actus semper manet, cum tamen imago semper permaneat. Sed quod imago in
potentiis secundum quaedam obiecta praecipue assignatur, non est ex eo quod
actu in illa feratur, nisi forte sub quadam confusione, ut in 1 lib., dist. 3, quaest. 1,

Torna all'inizio