Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 165


eorumque fautores perterriti, arbitrabantur novitatem hanc rerum
magnam Siculis calamitatem portendere. Timebant ergo ne cancellarius,
ope et consilio Constantinopolitani imperatoris, qui
legatos eius, ut ferebatur, benigne susceperat, regnum Sicilie,
collectis viribus, occuparet. Nec enim dubium erat plerosque
regni comites ac proceres illius adventum avidissime prestolari.
Credebant autem etiam Robertum comitem Lorotelli regine voluntatem
[et imperium, cuius opera] nuper ab exilio revocatus
fuerat, proculdubio secuturum.
Dum igitur adversus ea que accidere poterant multis se consiliis
et artibus premunirent, repente de morte cancellarii certissimus
ad curiam rumor perlatus, et regine prorsus animum deiecit,
et partem contrariam in id roboris ac securitatis evexit ut nichil
sibi deinceps estimarent difficultatis ac periculi formidandum.
Itaque summa regni potestas et negotiorum cognitio penes Gualterium
archiepiscopum Panormitanum erat, qui sibi regem eatenus
suspecta satis familiaritate devinxerat ut non tam curiam quam
regem ipsum regere videretur.

1



5




10




15


Torna all'inizio