Salimbene de Adam: Cronica

Pag 227


probarentur si vere colerent Deum suum. Item prima Petri V:
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi
passionum, qui et eius que in futuro revelanda est glorie communicator.
Pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte,
sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie,
neque ut dominantes in cleris, sed formefacti gregis ex animo,
ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcessibilem
glorie coronam
. Item de apostolo Paulo legitur, Act. XX, quod
a Mileto mittens Ephesum vocavit maiores natu Ecclesie. Qui cum
venissent ad eum et simul essent, dixit eis
et cet.: Attendite vobis
et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos
regere Ecclesiam Dei, quam adquisivit sanguine suo. Ego scio quoniam
intrabunt post discessionem meam
lupi graves, lupi rapaces
in vos, non parcentes gregi. Et ex vobis ipsis exurgent viri loquentes
perversa, ut abducant discipulos post se; propter quod vigilate,
memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi
cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Et nunc commendo
vos Deo et verbo gratie ipsius, qui potens est edificare et dare hereditatem
sanctificatis hominibus
. Item, III Io., vox prelati ad subditos:
Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios
meos in veritate ambulare
.
Item subditis precipitur ut bene se habeant erga prelatos,
prima ad Thessa. V: Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos
qui laborant inter vos et presunt vobis in Domino et monent vos,
ut habeatis illos abundantius in caritate, et propter opus illorum
pacem habete cum eis
. Item ad Heb. ultimo: Obedite prepositis
vestris et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro
animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes.
Hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis!

Quod meliores sunt prelati qui dantur a Deo quam qui ab hominibus
eliguntur.

Notandum autem quod meliores sunt prelati qui dantur a
Deo quam qui ab hominibus eliguntur, ut patet in beato Ambrosio

Torna all'inizio