XX.
Cumque iam ab eo minime valeat attingi, in alium campum transit amenissimum.
Per quem incedens, omnia membra et vestimenta eius, que in illius campi asperitate
discerpta sibi et scissa videbantur, redintegrata sanantur. Illa tamen ingrediente
omnes anime iustorum, que ibi requiescunt, assurgentes inclinant se ei reverenter,
palmasque et oculos ad Deum levantes, gratias agunt, quod illam de inimici ereptam
potestate ad refrigerium perducere dignatus est. Ipse vero campus splendidus,
suavis ac decorus, quante magnitudinis, quante glorie, quanteque sit pulchritudinis,
nulla lingua, nullusque sermo potest enarrare. Plenus est enim omni iocunditate et
gaudio et letitia. Ibi liliorum et rosarum odor, ibi odoramentorum omnium redolet
flagrantia, ibi manne omniumque eternarum deliciarum redundat abundantia. In
huius campi medio paradisus est, in quem iustorum anime usque ad iudicii diem
intrare nequeunt, set in illo campo circumquaque requiescunt.
XXI.
Chorus etiam sanctorum angelorum et reliquorum sanctorum, qui in sexto celo sunt,
non iudicabuntur. Hi vero, qui in circuitu paradisi sunt, iudicabuntur.
XXII.
Beatissimum vero Benedictum dixit apostolus Petrus esse in numero confessorum.
Gloriam tamen habet maiorem quam alii. Omnes autem, qui eius precepta inoffense
secuti sunt, cum eo sunt. Gloria vero illa, ait apostolus, non est ut gloria hominum.
Gloria namque hominum nunc in saturitatem, nunc in fastidium vertitur. Set gloriam
Dei quanto amplius iustorum anime acceperint, tanto magis sitiunt eam. Ita autem
pro vite merito in eodem campo ordinati erant, sicut sunt in gloria chori apostolorum
et postea martirum ac deinde confessorum et reliquorum sanctorum.
|
|