aliquam partem ex improviso patiatur molestias. Sexta
est, ut semper ex illa parte exercitus probiores milites
et magis bellicosi pedites apponantur, ex qua creditur maius
periculum imminere: quod si ex omni parte de periculo
dubitatur,undique sunt remedia adhibenda. Septima
est, ne exercitus disparsim vadat. Nam interrupta acie facilius
debellatur. In qualibet enim hora sic exercitus se
debet habere, ut si et tunc hostes praesentes adessent, ei non
possent efficere nocumentum. Unde et proverbialiter dicitur,
quod qui est munitus, non est derisus. Semper ergo
dux belli cui commissa est tantorum vita, debet esse attentus
et vigilans, ne hostes eum invadere possent quasi
negligentem et dormientem. Debet etiam dux exercitus
centuriones, et decani, et alii, qui operibus bellicis praeponuntur,
semper monere milites pedites, ut sint parati
ad arma; ut si congingeret aliqua invasio subita, possent invadentibus
resistere. Sic enim dicendo, dato quod accideret
aliquis repentinus insultus, esset quasi provisus, et minus
praestaret nocumentum. Octava cautela est, considerare
exercitum in quibus sit copiosior, utrum magis abundet
peditibus, vel equitibus. Nam equites melius se defendunt
in campis. Pedites vero in locis sylvestribus et
montuosis. Itaque prout viderit dux belli se
abundare in equitibus, vel in peditibus,
eligere poterit vias campestres
et amplas, vel montanas,
sylvestres, et nemorosas,
et
alia prout noverit
expedire.
|
|