Solutio
Respondeo dicendum, quod praedestinatio proprie accepta tria importat ex
parte eius qui dicitur praedestinari. Unum est quod hoc ad quod praedestinari
dicitur, aliquando sibi conveniat; secundum autem est quod conveniat sibi per
gratiam; tertium vero est quod sequatur praedestinationem: ex hoc enim dicitur
praedestinatus quod est praevisus et praeordinatus habiturus aliquid per gratiam.
Quantum ad primum ergo horum, manifeste in Christo praedestinatio
supposito convenit: quia hic homo est Filius Dei; sed hoc non invenitur in natura
humana, quae nunquam fuit nec est nec erit Filius Dei: unde non proprie
potest dici esse praedestinatus Filius Dei, sed ut assumatur a Filio Dei: hoc
enim sibi convenit. Secundum autem invenitur in Christo secundum secundam
opinionem et tertiam, non ratione suppositi, quod naturaliter est Filius Dei, sed
ratione naturae assumptae, quae per gratiam unionis unitur Filio Dei: ex qua
unione contingit hanc esse veram, «Homo est Filius Dei». Sed secundum primam
opinionem, etiam ratione suppositi: quia hoc quod supponitur per hoc
nomen «homo», non habet per naturam quod sit Filius Dei, sed per gratiam
unionis, quia non est suppositum aeternum. Similiter etiam tertium quantum ad
primam opinionem convenit homini ratione suppositi humanae naturae, quod
quidem non fuit semper Filius Dei; secundum autem secundam et tertiam opinionem
non convenit homini ratione suppositi, sed ratione naturae: quia suppositum
illud semper fuit Filius Dei, sed non semper in humanitate existens fuit.
Unde quantum ad duas ultimas conditiones magis propria est praedicta locutio
secundum primam opinionem quam secundum alias, sed quantum ad primam
conditionem est propria secundum alias, non autem secundum primam, secundum
quam, ut praedictum est, quaest. 1, art. 1, non potest homo proprie praedicari
de Deo, vel e converso.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod diversa consideratio nihil variat eorum quae
sunt in re, variat autem ea quae pertinent ad actum animae. Hoc autem participium
«factus» imponitur ab actu qui est in re. Ergo cum supposito aeterno
secundum se non conveniat quod sit factus Deus, neque conveniet ei secundum
quod consideratur subsistens in humana natura. «Praedestinatus» autem est
participium quod imponitur ab actu animae, scilicet praevidere, vel praeordinare:
et ideo quamvis supposito aeterno non conveniat secundum se praedestinari
esse Filium Dei, convenit tamen sibi secundum quod est humanae naturae
suppositum; sicut si homo fiat albus, haec est falsa, homo albus incipit esse
homo; sed haec potest esse vera, homo albus incipit cogitari quod sit homo.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, praedestinatio non est naturae,
neque personae secundum se, sed personae ratione naturae assumptae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Filius Dei sit aeternus, tamen unio ad Filium
Dei non est aeterna: et secundum hoc potest homo praedestinari esse Filius Dei,
sicut Petrus praedestinatur ut coniungatur Deo aeterno per gratiam vel gloriam.
|
|