: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 260


Quomodo Philippus iuit in prelium et de cognicione
Olympiadis etc.
2. Interea Philippus, rex Macedonie, abiit in prelium. Netanebus
autem ascendens palacium, ut reginam Olympiadem conspiceret,
et uidens pulchritudinem Olympiadis iaculatum est cor
eius, et in concupiscencia eius exarsit. Tendensque manum eius
salutauit eam dicens: "Aue, regina Macedonie!" dedignans illi
dicere 'domina'. Ad hoc respondit Olympiades dicens: "Aue,
magister! Accede propinquus et sede." Sedente ipso interrogauit
eum Olympiades: "Vtrumne est, quod Egipcius sis ?" Respondit
illi Netanebus: "Regina, uerbum pulcherrimum atque regale dixisti,
quando Egipcium nominasti. Sunt enim Egipcii sapientes,
qui sompnia soluunt, signa interpretantur et monstrant, uolatilia
intelligunt, secreta aperiunt et cognoscunt, facta nascencia dicunt.
Nam et ego sensu subtilissimo de hiis omnibus ut propheta
cognosco." Hec autem cum dixisset, aspexit eum, et dixit illi:
"Magister, quid cogitasti de me taliter intuendo?" Respondit
Netanebus: "Recordatus sum pulcherrimarum responsionum deorum
et ut debeam intueri reginam." 3. Hec eo dicente statim
protulit de sinu suo mirificam tabulam auream, mixtam auro
et argento, tres in se circulos continentem. Primus circulus
continebat in se intelligencias duodecim. Secundus habebat animalia
duodecim. In tercio sol et luna phatebat. Post hoc
aperuit cantrum eburneum et ex eo protulit septem splendidissima
astra horas explorancia et natiuitates hominum, et septem
lapides sculptos et duos lapides ad custodiam hominum constitutos.
Videns hoc Olympiades dixit illi: "Magister, si uis, ut
credam tibi, dic michi annum, diem et horam natiuitatis regis!"
Cum hoc dixisset, ait regine: "Visne aliud a me audire?" Regina
respondit: "Volo audire, ut annuncies michi, quid inter me et
Philippum accedere debeat. Referunt enim homines, quod, si
ueniret Philippus ex prelio, eiciet me aliamque sibi coniugabit
uxorem." Cui Netanebus respondit: "Falso modo loquuntur.
Sed antequam tempora multa elabantur, eueniet, quod dixisti.
Et interdum uolens habebit te Philippus in uxorem." Ad hoc
regina ait: "Obsecro te, magister, ut omnium aperias ueritatem."
Netanebus ait: "Vnus ex potentissimis diis concubet tecum et
te in cunctis aduersitatibus adiuuabit., Olympiades ait: "Obsecro
te, magister, ut michi referas, quam figuram ille deus gerit."
Respondit Netanebus: "Neque iuuenis, neque senex, sed in
medietate consistit, habens in fronte arietina cornua duo et
barbam canis ornatam. Vnde, si placet, esto illi parata, quia
in hac nocte uidebis eum et in sompno concubet tecum." Olympiades
dixit: "Si hoc uidero, non ut phylosophum aut diuinum,
sed te ut deum presentialiter adorabo." Statim Netanebus ualedicens
regine descendit de palacio et exiens extra ciuitatem

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio