Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 17

libro I


Unde circa proprietatem sermonis est maxime laborandum ut
sit oratio bona, id est dilucida et perfecta. (5) Et notandum quod
huiusmodi bonitatis lucem verba propria introducunt, id est
illa que rebus conveniunt ex natura vel ex translatione decenti,
ut: 'Libet versificari', vel potius 'insanire'. (6) Sed cave ne sit
transumptio nimis dura, ut: 'Interfeci Cathmum', id est serpentem;
ne sit etiam turpis, ut: 'Morte Scipionis res publica est castrata';
ne sit male similis et indigna, ut: 'Malus pulvis est nobis
a molendino missus', id est mala farina. (7) Similiter est cavendum
ne translatio sit ignava, ut: 'Iste lucet magno flumine sapientie'
vel: 'Iste fluit totius radio philosophie'. (8) Tandem
vide ne talis affinitas nimium sit remota, ut: 'Fui Bononie tribus
aristis', id est tribus annis, quoniam spontaneum debet in
huiusmodi tropis esse matrimonium, non coactum.
(9) Ex predictis igitur patet unde proveniat elegantia et que
sit oratio congrua, lucida et aperta. Sed hoc non sufficit nisi
quandam suavitatem habeat et leporem, quia posset ibi quedam
asperitas et turpitudo atque inepta ordinatio resultare. (10)
Ideoque artificium compositionis est necessarium, que orationi
suavitatem accommodat, distinctiones ordinat, audientium aures
artificiali ordinatione demulcet et vitia quelibet eloquii rusticantis
eliminat. (11) De hac igitur ammodo est videndum.

Torna all'inizio