virtutibus carentes omni nobilitate vacuos dicam. Si enim ea antiquitate 
pararetur, omnes eque nobiles evaderent, cum cuiusvis  
origo equo gradu a superioribus numeretur nullusque existat cuius  
progenitores non ante millesimum annum possint recenseri. Sunt  
qui acceptam, ut aiunt, a maioribus nobilitatem aucupio venatuque 
conservare putent seque nullo negotio et rerum vacatione  
nobiles dicant, maiorum tantum auctoritatem et generis insignia 
commemorantes. Sed hec otiosorum atque inertum studia aves et  
feras sectandi non magis nobilitatem redolent quam bene oleant  
ferarum quibus oblectantur cubilia. 
33    Prestat certe opus rusticum facere more priscorum quorundam  
atque optimorum virorum quam velut insanos ac fanaticos  
discurrere per nemora et saltus ferarum ritu. Non sunt hec vituperanda  
nobilibus, si laxandi animi causa, non dissolvendi fiant:  
sed in eis ut plures videmus curam omnem vitamque absumere,   
non nobilitatis inditia existimantur, sed signa expressa dementie.  
Iam vero equestris ordinis dignitas (nostri militiam vocant), que  
multis veluti officina quedam ac theatrum nobilitatis videtur, quid  
ad eam decoris aut ornamenti conferat ignoro. 
34    Auream gestant fibulam togati nonnulli imbellesque tanquam 
equestris ordinis notam, ipsi sine equo quandoque atque  
omnis militie muneris expertes: horum opera cum sint longe ab  
ornato vestium diversa, fictitia quedam res et ab inani pompa proficiscens 
nihilomagis nobilitare deferentem potest quam timidum  
in bello fortem reddere. Quamquam videmus aliquos ex eis mercatura 
questum facere, tantum ab nobilitatis splendore remotos  
quantum obscuritati exercitii propinquos. 
35    Nonnulli tamen iactantes avorum proavorumque  equestrem
  |  
  |