Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 107

Tomus II


quibusdam servitiis nostris: quae licet principaliter
nos tangant, tangunt tamen nihilominus
per consequens te, et alios nobiles universos
et singulos orbis terrae: providimus ad te
destinandum, devotionem tuam monentes
attentius, et hortantes, quatenus quicquid
idem magister G. tibi pro parte nostra, super
eisdem servitiis nostris dixerit viva voce, tanquam
ab ore nostro prolatum tua indubitanter
credat devotio, et adimpleat cum effectu: ut
devotionem tuam propterea, prout Excellentiam
nostram decet, sinceris gratiarum actionibus,
et condignis beneficiorum retributionibus
prosequamur.
Cap. LXXXIV.
Capitaneo, quod causam appellationis et processum
debeat ad Curiam destinare.
Ad nostram accedens praesentiam B. de N.
fidelis noster, nobis exposuit cum querela,
quod inter B. mulierem neptem
suam ejus denique curatorem agentes ex parte
una, et S. de eodem loco, ex altera, super
possessione cujusdam ponderis et tenementi,
coram G. de Spoleto, in comitatu Firmano
judice ordinato, extitit quaestio ventilata: in
qua idem judex de jure procedens, sicut asserit,
pro ipsa B. tulit sententiam contra eum: a qua
idem S. sentiens se gravatum, ad tuum examen
se asserit appellasse. Postmodum vero,
quod cum assistente tibi R. de Lauda, judice
et assessore fideli nostro, coram te partibus non

Torna all'inizio