10. De leoninis. Leonini dicuntur ad similitudinem leonis,
qui totam fortitudinem et pulcritudinem specialiter in pectore
et in cauda uidetur habere. Similiter isti in secundo uel
tertio et in ultimo pede propter duarum uocalium armoniam
in pectore et in cauda, id est in medio et in fine uersus, suam
pulchritudinem notantur demonstrare, ut est: Filius iste Dei,
quem cernitis, o Galilaei, sic est uenturus mundo finem
positurus. Alii caudati, alii catenati.
11. De caudatis. Caudati uidelicet in cauda similes, ut
est: Quem peperit Virgo, Deus in praesepe locatur; auro,
mirra, thure magus puerum ueneratur.
12. De catenatis. Catenati qui ad similitudinem catenae
sic iun < c > ti sunt, ut principium unius finis sit alterius, ut est:
Non homo f actus homo restaurat perdita pomo; sic Deus
est et homo non homo f actus homo.
< Appendix >
De modo declinationis secundum longam et breuem. His
itaque licet perpaucis de multitudine metrorum dictis, secundum
longitudinem et breuitatem unum uersum declinemus,
ut per eius formam ceteros declinare ualeamus.
Vt autem in facili et peruulgato consistamus exemplo,
occurrat nobis iste:
Si deus est animus nobis ut carmina dicunt.
D. Si quot litterarum? M. Duarum. D. Quae uocalis, quae
alia? M. I est uocalis, s est semiuocalis. D. Quot syllabarum?
M. . Vnius. D. Ipsa quanta? M. Longa. D. Quomodo? M. Regula.
D. Dic regulam. M. In i omnia producuntur et cetera.
|
690
695
700
705
710
715
|