Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 56


quempiam scribendi et eorum res gestas litteris mandandi
laborem aggredi voluisse.
100 Sed sapientes illi, qui virtutis premia in ea ipsa
norunt esse constituta, nihil extra se quesiverunt, virtute
et scribendi laude contenti. Hi nihil sperant a regibus, 5
nihil appetunt, nihil concupiscunt, virtuti et optimarum
artium studiis dediti, hi beati ac felices dici
possunt, quibus solis datur, ut ea contemnant ad que
reliqui, veluti ceci, insano impetu concurrunt. Hi, tanquam
ex superiori loco in quadam specula positi, tum 10
ceteros, tum precipue reges veluti personatos quosdam
homines ac ridiculos spernunt ac despiciunt. Vident
enim intra se positos quibus in sordibus, quibus in flagitiis,
quibus in passionibus perturbationibusque
versentur, vident eos extrinsecus ornatos et, qua 15
conspiciuntur ab hominibus, claros ac conspicuos haberi,
intus vero sordidos, miseros, incultos, afflictos et variis
animi morbis laborantes, quorum vita, nisi scriptorum
splendor accederet, perpetuo situ et squalore sordesceret.
/. 20
102 Hunc vero - me intuens - non modo non felicem,
sed miserum puto, alieni nutus, ne dicam voluntatis,
servum, cui ad prescriptum alterius est vivendum.
Neque vero ipse solus est felicitatis expers, sed ii
omnes qui, principibus dicati, nihil sibi libere vite 25
relinquunt, ut ea assequantur quibus potiti multo sint
quam antea miseriores. Primum dignitates quas adipiscuntur,
cum he nihil virtutis secum portent, felicitatis
sunt vacue. Nichilominus opes ac divitie, quibus timores,
cure, vigilie, solicitudines, molestie sunt commixte, 30
insuper invidie subdita hec omnia sunt, que multos
deiecit e culmine ac fastigio rerum et reddidit contemnendos.
Itaque non magis principes infelices dixerim

Torna all'inizio