In illa capella virgo Maria fecit planctum coram filio suo Domino nostro
Jhesu Cristo et coram Judeis.
Juxta capellam Nubianorum in platea sepulchri. Est alia capella
Georgianorum. quia Georgiani sunt induti ad modum Saracenorum
preterquam in capite. quia Saraceni portant melmam albam. id
est magna quantitate panni albi modo rotundo involutam: Georgiani autem
portant melmam nigram et faciunt officium Grecorum. et est Georgia
provincia. que est juxta Tartaros. et habent regem et sunt valentes homines
et fideles cristiani.
Juxta capellam Georgianorum. est capella Armeniorum. et faciunt
officium modo nostro. sed in lingua armenica et vocatur capella
Sancti Johannis. evangeliste. quia ibi stetit Johannes. quum Cristus erat in
cruce. et distat a loco. ubi stabat virgo Maria. bene per XX brachia. vel quia
timebat. ne caperetur. vel quia non poterat appropinquare propter multitudinem Judeorum. Cristus autem existens in cruce vidit matrem prope et
discipulum magis longe et dixit tunc fortiter: Mulier. ecce filius tuus. Deinde
dixit forcius discipulo: Ecce mater tua. Ista benedicta loca sepe visitavi.
Platea sepulchri quadra est et pulchra et plana. et pavimenta ejus de
vivis lapidibus: et. in medio platee. est unus lapis scissus. habens
unam crucem parvam sculptam in eo. et dicitur. dum Cristus appropinquaret
ad montem Calvarie. quod ibi per magnam horam pausavit. Et
ego pluries genuflexi ob reverentiam Cristi primum. quod faciunt cristiani
scientes. dum plateam intrant. genuflectunt ibidem.
Volta. que est super sepulchrum Domini. est rotunda et magna: habet
columpnas pulchras XX. Volta sepulchri Domini habet X columpnas
parvas. Sepulchrum Domini continet intus circumcirca brachia iiij. faciendo brachium tres palmas. secundum modum Venetorum. de meis
passibus bene aperiendo brachia centum quinquaginta duo.
Volta rotunda. que est super sepulchrum Domini. continet centum
brachia. de meis passibus XXXViiij. Sepulchrum autem Cristi continet
circumcirca XXXV brachia: totum mensuravi cum una longa corda.
|