Paulus I Papa: Epistolae

Pag 534


iuxta id quod anhelantius obtantes desideramus, vestram addiscere meruimus sospitatem.
Pro quo dominum Deum nostrum sedulis deprecationibus imploramus, qui nos
per multorum curricula annorum de vestra integra sospitate faciat exultare; eo quod
vestra salus nostra est exultatio et vestra prosperitas nostrum procul dubio existit
gaudium.
Et hoc in vestris regalibus apicibus continebatur adscriptum: quatenus vobis
innotescentes significaremus, si circa sanctam Dei ecclaesiam atque nostram mediocritatem
vel populi nobis commissi salus aut integritas profligaretur. Nam et de hoc
magnas et innumerabiles gratias Deo omnipotenti et vestrae excellentiae referimus,
quia, sicut re vera christianissime et vere Dei cultor, eclesiam Dei et populum vestra
excellentia visitare non piget. Sed hoc non nostris meritis, sed divina proveniente
misericordia agitur, dum omnia prospera erga sanctam Dei ecclaesiam atque nostram
mediocritatem vel nobis commisso populo existunt. Pro quo Deum caeli, penitus
omnium bonorum largitorem, qui vobis pro hoc praecipuo ac pio opere sit retributor
ob tantam benignitatem et sollicitudinem, quam circa sanctam Dei catholicam et
apostolicam ecclaesiam vel eius familiarem populum habere dinoscimini.
Sed et hoc in ipsis vestris relationum apicibus continebatur: per vestros vobis
fuisse nuntiatum legatos, quod a quibusdam malignis et mendatium proferentibus in
istis partibus devulgatum esset, quia, si aliqua nobis necessitas eveniret, nullum nobis
auxilium prebere valuissetis. De quo nefario dicto nequaquam nobis fuit aut est
hesitatio, quia, divina faciente misericordia, magnam in vobis post Deum spem et
fiduciam habemus, agnoscentes, quod Deo propitio nullum de quacumque parte sit
inpedimentum vobis, defensionem atque auxilium sanctae Dei ecclesiae vel eius peculiaris
populi inpertiendi, iuxta id quod beato Petro apostolo per beatae memoriae
praedecessorem, domino ac germano nostro, ob remedium animae vestrae et veniam
delictorum vestrorum pollicentes spopondistis. Quod in perpetuis temporibus Domino
annuente firmum ac robustum credimus permanere.
At vero, unde nobis christianissima vestra direxit excellentia, quod, si quisquam
e vestris adversariis aut contemptoribus ad nos evenerit, nullo modo cum eis nos
aut in eorum societate misceri: absit a nobis, ut hanc rem faciemus, dum profecto
vestri inimici sanctae Dei ecclesiae et nostri existunt. Quapropter – testatur veritas,
quia – ubi vestros amicos agnoverimus, tamquam amicos et fideles sanctae Dei
ecclesiae oblectare et amplectere cupimus et, ubi vestros inimicos invenerimus, veraciter
tamquam inimicos sanctae Dei ecclesiae et nostros proprios ita eos respuimus
atque persequimur, quia vestri amici sanctae Dei eclesiae et nostri existunt et hi, qui
inimicitias contra vos machinantur, profecto inimici sanctae Dei ecclesiae et nostri
esse conprobantur.
De missis vero vestris ac nostris, qui ad regiam urbem simul properaverunt, de
quibus petiit nos vestra praeclara excellentia sibimet a nobis significari, si quid ex
eis addiscere potuimus, cognoscat vestra a Deo protecta eximietas, eo quod in his
diebus nihil ipsis cognoscere potuimus, dum profecto vobis incognitum non est, quod

Torna all'inizio