Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 134


sirupum [106ra] violatum, et sic circa gallicinium offero et patientem parum dormire sino. In forti non colo sed totam substantiam praedictis admisco, et nota, quod in omni potenti decoctionem accipere reubarbarum tritum aquae infundimus, per diem colamus et colaturae iungimus sirupum violatum et offerimus. In pueris etiam febrientibus quinque vel septem annorum de reubarbarointegro in aqua zuccarata apponimus et facimus sicut prius. In pueris septem annorum vel ulterius unam drachmam reubarbari cum sirupo violato et aqua frigida post digestionem et maxime constipatis securiter adhibemus: febrem aufert et lumbricos puerorum recidit. Item contingit quandoque ethicum vel ptisicum vel ex causa aliqua vehementer putrida laborare vel habere humores paratos ad putrefactionem, quibus solutivum vehementer inimicatur, quia complet consumptionem in ipsis: his ergo solum serum caprinum adhibemus per noctem sub divo expositum, mane vero adiecta aqua super prunas calefactum cum mica panis offerimus manducandum, et hoc pluries in septimana; mirabiliter confert. Vel in decoctione praedicta solam cassiam fistulam et mannam ponimus sine tamarindis, quia laedunt pectus et desiccatos, et cum sirupo violato propinamus. Vel his addimus drachmam unam reubarbari; hoc enim mundificat sanguinem et solvit ad duas sellas. Item nota, quod diversis solutivis eundem humorem purgantibus licet miscere simul propter diversas commoditates. Verbi gratia, katharticum imperiale purgat coleram calefaciendo et proprie capitis, electuarium de suco rosarum coleram iuncturarum; cum ergo utrumque facere quaeris, misce drachmas duas de utroque et fac ut prius. Item regula: decoctionibus, aquis, sirupis laxativis mane utimur in aestate. Alia regula: numquam in decoctionibus est ponenda scammonia, elacterium, euforbium vel aliud tale. Item regula: male miscentur mirobolani et reubarbarun scammoniae vel scammoniatis medicinis. Alia regula: medicinis non debemus uti in aestate scammoniatis nec in continuis nec in extenuatis nec convalescentibus ab aegritudine nec debilibus nec fastidientibus nec ictericis [106rb] et novam epatis calefactionem habentibus. Item alia regula: eisdem medicinis purgamus coleram in qualibet aegritudine observatis specie morbi et loco passionis et in sanis lapsis, sed

Torna all'inizio