| praesidium receperat eo consilio se absente oppugnari iussit, quod
 ad alia capienda regionis oppida intenderet proficisci. Sed adierunt,
 priusquam movisset, qui sese illi sponte et necdum viso exercitu
 permiserunt: vallis Isei incolae, omnesque municipiorum et castellorum
 Abduensis Glareae oppidani, pariterque ex campestribus
 Brixianis Casterzaghenses atque Travaiadenses. Postmodum Palatioli
 arce septimo oppugnationis die, praesidio et custodibus cum
 armis et vestimentis abire permissis, recepta, defecerunt a Venetis
 Longena Mairanum et quicquid in ea obtinuerant regione. Quo die
 item marchio Mantuanus arcem mediam pontis Valegii a custode
 proditam praesidio communivit.
 V. Sed erat forte tunc Pischeriae Sfortia, quem a Foscari
 nuptiis vanoque pacis constituendae consilio acceptum in Clario
 incommodum excitavit, eoque curante, duabus Valegii arcibus in
 fide persistentibus tantum praesidii armamentorumque est impositum,
 ut media arx perdita, cuius recuperationi nequiret intendere,
 nullam esset molestiam provincialibus allatura. Constituerat vero
 copias omnes, quae in Paduanis Vicentinis Veronensibusque hibernabant,
 Pischeriam contrahere, aliis, quae apud Brixiam convenerant,
 ut sese par hosti opponeret, adiuncturus. Sed multi certique
 nuntii attulerunt: Ciarpellonum, quem ostendimus a se per fugam
 Piccinino additum a Philippo, rumorem disseminasse, functum se
 fato, quo sibi olim domestici omnes et ipse imprimis praedixerit
 pereundum: Venetos, superbam perfidamque gentem, illum securi
 quemadmodum antea Carmagnolam percussisse; inde factum esse
 ut Abduensis Glareae oppidani arciumque custodes defecerint ad
 Philippum. Ea autem mortis Sfortiae opinio non solum illos qui
 rebellaverant suae blandientes perfidiae, sed Brixianam quoque
 invaserat plebem, ratam praestantem et insigni elatum recenti
 victoria ducem Sfortiam, si salvus et liber esset, numquam in ea
 propinquitate eiusmodi motus fuisse tanto tempore contempturum;
 et si quae ab ilio litterae perferebantur, eas commenticias adulterinasque,
 nuntios vero, qui de illius accessu dicerent, subornatos a
 studiosis partium reputabat. Quam ob rem Sfortia, reiecta in ver
 instans expeditionis parandae cura, trecentis comitatus equitibus
 Brixiam se contulit; quem Brixiani populariter obvii et fusi in
 praetorianas aedes deductum magnis muneribus donaverunt.
 VI. Recepit tamen eodem die Iseum Piccininus, et in Francecurtanos
 postera die ducens, Passiranensibus Bornadensibusque et
 | 
 |