Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1082


sed per diversas mundi partes praedicando laboriose circuiens, inusitatis
eam et novi generis disciplinis affligere non cessarat; et quamvis
ei in multis languoribus effluxissent dies praeteriti, duobus tamen
annis, qui adhuc vitae eius erant residui, gravioribus coepit et magis
continuis infirmitatibus perurgeri.Sed et licet caro naturali corruptelae
necessarioque se praesentiret propinquare defectui, non tamen
adhuc dissensit, quantum poterat, sub assueti rigoris lege teneri.
In tantum enim vir reverendus se sibi subiecerat, tantaque corpus
harmonia spiritui concordarat, ut etiam carnis repugnantiam vix sentiret
in omnibus quae spiritus agenda dictabat. Igitur vir sanctus
spiritu ad omne bonum promptissimus, qui tanto hactenus animarum
zelo fervebat, adhuc in praedicatione non desistens intendere proximorum
saluti, corpus emortuum fecit in asino per civitates et castella
circumvehi.
65 Suadebant autem fratres eique cum omni precum instantia
supplicabant, ut infirmitatibus suis medicorum auxilio subveniri permitteret:
videntes utique quod de die in diem magis magisque deficeret.
Ipse vero consentire in hoc fratribus penitus recusabat,
veluti qui hactenus carnis curam non egerat, iamque dissolvi et esse
cum Christo
multo melius anhelabat. Verum quamvis stigmata
Domini Iesu in corpore suo portaret
quia tamen in ipso oportuit
ea quae passionum Christi deerant adhuc amplius adimpleri, coepit

Torna all'inizio