Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 111


Igitur Valentinianus occidui rector imperii pacis ea tempestate
foedera cum Geiserico Wandalorum rege firmavit certisque
spatiis Africa inter utrosque divisa est.
Geisericus vero
dum de rerum successu tumidus etiam apud suos superbiret,
valida adversus eum suorum conspiratio facta est; quorum molitione
detecta diversis ab eo excruciati periere suppliciis.
horum
si quidem funeribus non minus virium amisit, quam si exuperatus
belli certamine fuisset.
Interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bleba
regnum intra Pannonias Daciamque gereret, Macedoniam Misiamque
et Achaiam utrasque etiam Tracias inmanissima rabie
devastaret, Blebam suum germanum regnique consortem peremit
eiusque sibi parere populos conpulit.
fultus itaque fortissimarum
gentium, quas sibi subiugarat, praesidio ad occidentale demoliendum
animum intendit imperium. erant si quidem eius
subiecti dominio rex ille Gepidarum famosissimus Ardaricus,
Walamir etiam Gothorum regnator, ipso cui tunc serviebat
rege nobilior, fortissimae nihilo minus gentes Marcomanni
Suevi Quadi, praeterea Eruli Turcilingi sive Rugi cum propriis
regulis aliaeque praeter hos barbarae nationes aquilonis
in finibus commanentes. horum omnium Attila superbus imperio
quamquam virium robore facile se posse adipisci putaret,
quod cuperet, non minori tamen consilii astutia quam armorum
fortitudine hostes adgredi satagebat. praevidens itaque sagacitate,
qua callebat, non sibi fore tutum, si Gothi, qui intra
Gallias morabantur, Romanis auxilio iungerentur, amicum se
Gothis simulans adversum Romanos se asserit proeliaturum
Romanorumque e diverso quasi amicitias appetens in Gothos,
eorum videlicet hostes, se pollicetur arma moturum. agebat
itaque hoc versuta barbaries, quatenus, si hos posset a societate
dividere, facilius utrosque singulari certamine proculcaret. quas
eius astutias Aetius non minori acumine praevidens legatos ad
Theodoritum, qui eo tempore Gothis apud Tolosam regnabat,
dirigit, qui cum eo pacis foedera sociarent. annuit iuxta Aetii
votum Romanorum legatis Theodoritus iungitque cum eis non

Torna all'inizio