Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 93

Liber II


quum optimam de eo spem in postremum demonstramus; quum eum non dolo aut odio aut malo animo peccasse dicimus. A persona iudicum veniam captabimus, si de eorum humanitate, clementia, consuetudine ignoscendi quam plurima proferemus; si eos, quibus ipsi ignoverint, in exemplum adducemus et homines homini, causam causae comparabimus; si ex ea re non modo nullam infamiam, sed maximam etiam clementiae et mansuetudinis laudem eos, si ignoverint, consecuturos esse ostendemus. A re ipsa captabimus veniam, si rem ipsam, quantum licebit, omni ex parte attenuabimus; si in re simili aliis ignosci solere aut ignotum esse ostendemus. Haec quidem causa in iudicium nunquam venit; in privatum vitae usum atque in epistolam saepe venit proptereaque est a nobis pluribus verbis explicata. Remotio criminis est per quam a nobis non crimen, sed culpam removebimus eamque aut in hominem quempiam aut in rem transferimus. In hominem, ut qui hominem occidit, id se magistratus aut principis iussu fecisse defendit. In rem, ut qui noctu armatus contra edictum inventus, id se vel inimicitiarum vel grassatorum causa fecisse affirmat. Si culpam in hominem conferemus, primum ostendere oportebit, quam ille iubendi potestatem habeat. Deinde utrum nos honeste

Torna all'inizio