Solutio
Respondeo dicendum, quod Philosophus ostendit quod ens
multipliciter dicitur. Uno enim modo dicitur ens quod per decem genera dividitur:
et sic ens significat aliquid in natura existens; sive sit substantia, ut homo;
sive accidens, ut color. Alio modo dicitur ens, quod significat veritatem propositionis;
prout dicitur, quod affirmatio est vera, quando significat esse de eo
quod est; et negatio, quando significat non esse de eo quod non est; et hoc ens
compositionem significat, quam intellectus componens et dividens adinvenit.
Quaecumque ergo dicuntur entia quantum ad primum modum, sunt entia quantum
ad secundum modum: quia omne quod habet naturale esse in rebus, potest
significari per propositionem affirmativam esse; ut cum dicitur: color est, vel
homo est. Non autem omnia quae sunt entia quantum ad secundum modum,
sunt entia quantum ad primum: quia de privatione, ut de caecitate, formatur
una affirmativa propositio, cum dicitur, caecitas est; nec tamen caecitas aliquid
est in rerum natura; sed est magis alicuius entis remotio: et ideo etiam privationes
et negationes dicuntur esse entia quantum ad secundum modum, sed non
quantum ad primum. Ens autem secundum utrumque istorum modorum diversimode
praedicatur: quia secundum primum modum acceptum, est praedicatum
substantiale, et pertinet ad quaestionem quid est: sed quantum ad secundum
modum, est praedicatum accidentale, ut Commentator ibidem dicit, et pertinet
ad quaestionem an est.
Sic ergo accipiendo ens secundo modo dictum, prout quaestio quaerebat, simpliciter
dicimus mala esse in universo. Hoc enim et experientia docet, et ratio
ostendit: quia, ut Dionysius probat, malum nihil aliud est nisi
bonum imperfectum. Si autem nullum bonum esset in aliquo diminutum, omnia
bona aequalia essent, et sic pulchritudo universi deperiret, quae ex gradibus
bonitatis colligitur; periret etiam ordo essentialis causarum in partibus universi,
secundum quod nobiliora in minus nobilia influunt. In idem etiam rediret
inconveniens, si poneretur quod nulla res perfectione sibi debita carere posset:
quia tunc esset aequalis stabilitas bonitatis in omnibus entibus, nec essent
omnes gradus bonitatis impleti, si non essent quaedam bona quae suis perfectionibus
privari non possent, et quaedam suis perfectionibus privabilia propter
distantiam a summo bono.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius accipit existens secundum primam
acceptionem entis; et per hunc modum, malum non est existens, neque in existentibus:
quia neque ipsum est natura quaedam in universo, neque est aliquid in existente,
sicut pars perfectionis eius. Sic enim procedunt suae probationes, quibus
sigillatim ostendit in nullis existentibus malum esse; non autem removetur quin
malum sit in existentibus sicut privationes in subiecto, ut caecitas in oculo.
|
|