vulpis, quod adhuc mei aduersarij tibi de me mala parare
non desinent, donec iterum ponent scandalum inte[r] me et
te, estimantes, postquam prima vice non potuerunt me
offendere, ne putet rex eorum verba contra me fuisse mendacia,
nitentur adhuc contra me inuenire argumenta. Etiam
si esset rex simplex corde, non ero securus, semper cogitans
in mea mente, ne quando seducatur cor regis, susurrantes
tota die ad eius aures. Dixit leo: Iam temptaui et
cognoui te; ecce pono te in gradum rectorum et fidelium in
oculis meis vt virum innocentem. Non[ne] pro vnica
iusticia mille offense remittuntur? et scio quoniam celabis
hoc scandalum quod inter me et te accidit, et quia remittis
mihi illud propter misericordiam cuius recordaberis me
tibi contulisse. Et sit ammodo alter nostrum alteri
magis fidelis et dilectus quam prius! Et restitutus est vulpes
ad suum primum officium, et dilexit ipsum rex pre
alijs eius familiaribus.
Et est parabola de dilectione regum que post inimicitias
restituitur.
|
|