Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 217


uero in sue animositatis furore cum toto trunco quem gestabat in
corpore, non considerans quid sibi inde contingeret, Penthesileam
aggreditur, cum tunc Penthesilea casside sua careret, ex uiribus
contra eam insurgencium tota quassata. Penthesilea autem cum
uidit Pirrum contra se uelociter uenientem, prius credidit illum percutere.
Sed Pirrus in percuciendo eam uelocius peruenit, et in
uirtute brachiorum suorum cum ense suo sic grauiter eam percussit
inter humerum et pennam scuti quod per uiolenciam ictus sui sibi
brachium amputauit et ab eius humeri naturali iunctura disiunxit.
Penthesilea itaque mortua preceps peruenit in terram. Et Pirrus
in sue uindicte satisfaccionem totum corpus eius per frustra truncauit.
Et ipse ob multam effusionem sui sanguinis ex suo uulnere
defluentis se sustinere non ualens in medio bellancium cecidit
semiuiuus. Quem sui in eius scuto ad sua tentoria detulerunt.
Puelle uero Penthesilee de morte eius nimium sunt turbate, mori
penitus affectantes. Quare in uindictam necis eius totis animis anhelant.
In Mirmidones igitur irruunt, eorum protectore carentes,
infinitos ex ipsis occidunt, et de aliis Grecis tunc morti plus quam ii
milia tradiderunt. Sed quid Troyanis profuit tot Grecorum excidium,
cum Greci infinita multitudine glomerati in Troyanos irruunt
et ex eis innumerabiles occiderunt? Scripsit enim Dares quod x
milia Troyanorum tunc in furore gladii perierunt. Quare tam reliquie
puellarum quam reliquie Troyanorum qui aufugere
potuerunt in ciuitatem se recipiunt, et durissimis repagulis portas
in multa clausura confirmant, cum non sit eis uoluntas amodo neque
posse ab eis egredi causa belli.
[Incipit liber xxviiiius de proditione Troie per Eneam et
Anthenorem. ]
Troyani igitur clausis ciuitatis ianuis existentes inclusi multo
dolore torquentur, cum amodo eos spes nulla reficiat de succursu
aliquo rehabendo de quo eorum in aliquo possent sperare salutem.
Ad nichil aliud ergo uacant preter quam ad custodiam ciuitatis
fideles ac uirtuosos adhibere custodes per quos ciuitas tueatur.

Torna all'inizio