Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 176


rationem mali: quaelibet delectatio est prosequenda, et
habet rationem boni. Alii autem econtrario, dicebant omnem
delectationem esse fugiendam. Sed hi omnem
delectationem condemnantes, statim suam positionem
ostendebant reprehensibilem: quia (secundum Philosoph.)
absque delectatione aliqua nullus vivere potest.
Si ergo negans loquelam, concedit loquelam (ut patet per
Philos. 4. Metaphy.) sic ponens omnem delectationem esse
fugiendam, ponit aliquam delectationem esse prosequendam.
Nam cum loquela non possit negari, nisi per loquelam,
negans loquelam, loquitur: loquendo autem, concedit
loquelam: quare negando loquelam, concedit loquelam.
Sic quia nullus omnem delectationem fugit, nisi
delectabile sit ei omnem delectationem fugere; sequitur
quod fugiens omnem delectationem, sequatur aliquam
delectationem. Inter has autem duas vias omnino contrarias,
est via Philosophi media, quod non omnis simpliciter mala.
Sed aliqua delectatio est bona existenter, aliqua apparenter,
aliqua simpliciter, aliqua secundum quid: aliqua est bona
uni, aliqua est bona alteri. Sicut enim videmus in gustu, sic et
in appetitu iudicare possumus. Aliqui enim habent gustum
infectum, ut infirmi. aliqui habent ipsum bene dispositum, ut
sani. Sic aliqui habent appetitum infectum, ut vitiosi. aliqui
habent ipsum bene dispositum, ut homines boni, et
virtuosi. Sicut ergo non sunt dicenda vere dulcia, quae
videntur dulcia infirmis, et habentibus gustum infectum:
sed quae videntur dulcia sanis, et habentibus linguam bene
dispositam. Sic non sunt dicenda vere delectabilia,
quae sunt delectabilia vitiosis, et habentibus appetitum
infectum: sed quae sunt delectabilia bonis, et habentibus
voluntatem rectam. Erunt ergo aliqua delectabilia vere
et simpliciter, aliqua apparenter et secundum quid. Sic
erunt delectationes bonae existenter et simpliciter, aliquae
vero apparenter et secundum quid. Rursus quia delectatio

Torna all'inizio